Latin
2.159 to 2.162
Marko Marulić, De humilitate 2.159-162
Unproofread scanNot analysed yet
Iesus autem inter Moysen et Heliam medius apparuit, ut ostendat se et Legis esse autorem et prophetarum Dominum, Legem quoque et prophetas secundum spiritalem intelligentiam ad Euangelium pertinere. Omnes itaque respicit Dei Patris uox dicentis: Hunc audite. Ex quo sequitur omnes illi, qui Christo non credunt, inobedientię in Deum arguendi sunt, quando quidem, quem ille audiendum omnibus proposuerit, ipsi non audiunt. Quomodo enim audiunt eum, in quem non credunt? Apostoli autem primo Moysen et Heliam cum Iesu uiderunt, deinde solum Iesum, ob hoc fortasse, quia signa et figurę uenturi Messię cessare debebant, cum aduenisset, et ipse solus tanquam Deus adorari. Huius autem transfigurationis suę similitudinem in Moyse figurauit, cum ille de monte Synai descendens faciem pręferret radiantem ac ueluti cornutam, ita ut, sicut Apostolus ad Corinthios scribens ait, non possent filii Israhel prospicere in faciem eius, nisi cum uelamen interponeretur. Et hoc illi ex colloquio Dei in monte habito contigisse scribitur, ne Deus crederetur, si hoc ei proprium fuisse sicut Christo aliquis putasset. Huc accedit, quod nemo coram Moyse prę timore in faciem collapsus dicitur, sicut apostoli coram Christo. Alia enim lux solis, alia stellarum. Post hęc in Euangelio dicitur: Venit Filius hominis saluare, quod perierat. Ob hoc enim Iesus appellatus est, quod Saluatorem sonat, si ex Hebreo uerteris in Latinum. Hic est ergo, qui promissus est, quem Iudei Messiam uocant, Gręci Christum, Latini Vnctum. Cui in psalmis dicitur: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lętitię, prę consortibus tuis. Occurrit hoc loco uidendum, si alię causę, ob quas in Euangelio uenisse refertur, ad hanc, quam modo memorauimus, referri possint. Venit enim quęrere* ouem, quę a grege aberrauerat, ut inuentam in humerisque sublatam domum referret, pastor, bonus totum ouile uolens saluum reddere. Hinc est illud Apostoli ad Timotheum: Christus Iesus —inquit —uenit in hunc mundum peccatores saluos facere. Ipse tamen Saluator in Mattheo ait: Nolite putare, quoniam ueni soluere Legem aut prophetas. Non ueni soluere, sed adimplere. Idem alibi: Nolite arbitrari —inquit —quia uenerim pacem mittere in terram. Non ueni pacem mittere, sed gladium. In Marco quoque ait: Eamus in proximos uicos, ut ibi prędicem; ad hoc enim ueni. Et in Ioanne: Descendi de cęlo, non ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius, qui me misit. Et alibi: Ego lux —inquit —in mundum ueni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. Ad hęc singula respondendum puto, quod Christus Legem Veterem adimpleuit eo tempore, cum accepit circumcisionem, Nouam autem inchoauit, cum baptizatus est. Prophetas adimpleuit, quando cuncta, quę de illo prędicta fuerant, perfecit. Omnes tamen ad salutem tam Iudeorum quam gentilium uenturum prędicarunt. Vbi autem dicitur: Non ueni pacem mittere, sed gladium, uenit quippe pacem malam gentilium in colendis diis disturbare gladio salutiferę separationis, ut, qui credere uellent, ab incredulis dissiderent et saluarentur. Ideo ait: Veni separare hominem aduersus patrem suum, et filiam aduersus matrem suam, et nurum aduersus socrum suam; et inimici hominis, domestici eius. Hoc ita futurum prędixerat Micheas propheta.