# De humilitate 2.16-17

Marko Marulić, De humilitate, 2.16 to 2.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.16

Videtur postremo promissio facta etiam fuisse ad Salomonem, eo quod secundo Paralipomenon libro Deum ei loquentem audimus: Suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum Dauid, patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua uir, qui non sit princeps in Israhel. Christus autem de stirpe eius egressus perpetuus princeps est in Israhel, id est in his, qui eum uident per fidem. Israhel quippe uidens Deum interpretatur. De stirpe tua uir inquit, ut humanitatem Christi duntaxat ad stirpem patriarcharum et Dauid et Salomonis pertinere intelligas, non diuinitatem. Vt igitur omittam prolixitatis uitandę gratia promissiones de Christo uenturo in communi dictas, ut est illud Deuteronomii: Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum, et illud Esaię: Ecce ego mittam in fundamentis Syon lapidem probatum, angularem, preciosum, et quod Aggeus ait: Veniet Desyderatus cunctis gentibus, et quod Zacharias: Ecce ego adducam seruum meum Orientem, et quod Malachias: Orietur uobis timentibus nomen meum Sol iustitię. Vt ista, inquam, prętermittam et alia huiusmodi multa, conueniamus Iudeos incredulos et dicamus eis: Si genealogia, si tempus, si locus, si denique cuncta in Scripturis de Messię aduentu prędicta cum aduentu Domini nostri Saluatoris conueniunt, quę stultitia est alium quęrere Messiam, alium expectare nunquam omnino uenturum? Vnus enim promissus est, non plures, in quo credentes saluarentur. Vnus iste iam uenit, in quo, quę futura erant, usque ad resuscitati a morte in cęlumque ascendentis gloriam impleta peractaque esse astruimus. Quod si in illo altero, qui ab eis expectatur, eadem contingent, nonne falsi erunt prophetę, qui unum quidem talem fore prędicauerunt, non duos? Nonne adhuc in dubium res ducetur, quis ex duobus per omnia simillimis uerus Messias sit, uerus Christus? Ne igitur ille, qui nullus futurus est, requiratur, sed potius unus ille, quem nos colimus, cuius gesta uaticiniis respondent prophetarum, ab omnibus adoretur, reliqua, quę de Messia scripta sunt, explicabimus, ut appareat ex his, quę Christo olim crucifixo contigerunt, iam impleta esse nec oportere quidem, ut iterum redintegrentur, quę semel sunt peracta.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
