# De humilitate 2.173-174

Marko Marulić, De humilitate, 2.173 to 2.174. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.173

Iesus uero, postquam ingressus est urbem, introiuit in templum et flagello de funiculis facto inde negociantes eiecit, mensas nummulariorum euertit et in illos iratus: Scriptum est — inquit — Domus mea domus orationis uocabitur, uos autem fecistis illam speluncam latronum. Hoc a Domino bis factum sentit Augustinus, et primam quidem eiectionem de templo a Ioanne descriptam, hanc uero secundam a cęteris tribus memoratam. Hoc futurum prospexit Zacharias dicens: Non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo. Hoc in psalmis prędictum fuerat dicente ad Patrem Filio: Tabescere me fecit zelus domus tuę. Zelo igitur loci sacri compunctus Dominus aduersus prophanos flagello est usus. Quod enim in ecclesia non sit negociandum aut aliquid aliud pręter rem diuinam agendum, Veteris quoque Scripturę autoritate docemur. Psalmista inquit: Exaudi, Domine, uocem deprecationis meę, dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Et in Ecclesiaste pręceptum est: Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua, ut audias. Non pedum gressu, sed mentis affectu appropinqua, qui Deum in ecclesia loquentem cupis audire. Salomon ędificato templo interorandum sublatis ad Deum manibus ait: Quicunque orauerit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, et propiciare. Hinc et illa psalmistę uox est: In ecclesiis benedicite Dominum. Multę quippe sunt ecclesię, quę a Christianis construuntur, sed una est — ut diximus — omnium spiritalis Ecclesia, quę non lapidibus constat, sed fide, non murorum ambitu clauditur, sed ueri Dei credulitate et confessione dilatatur. Licet igitur loca sint Deo dicata, ut in illis preces offerantur et diuinę audiantur lectiones, non tamen extra illa tum orare tum, quod ad cultum Dei pertinet, loqui prohibemur. Domini enim est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et uniuersi, qui habitant in eo.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
