Latin
2.175 to 2.178
Marko Marulić, De humilitate 2.175-178
Unproofread scanNot analysed yet
His hactenus, ut potuimus, expeditis iam tandem probra et supplicia Domini nostri pro nobis ultro suscepta nec minus plene in Veteri Instrumento prędicta* quam in Nouo exibita recitabimus, si prius pauca quędam** non omittenda in medium protulerimus. Igitur a Galilea rediens Hierosolymam, uerius a monte Oliueti, pręmittit duos ex discipulis, asinam et pullum sibi adduci iubet, ut super iis sedens urbem ingrederetur. Hoc autem fuisse factum ait Euangelista, ut adimpleretur, quod dictum est per prophetam: Dicite filię Syon: Ecce rex tuus uenit tibi mansuetus,*** sedens super asinam et pullum filium subiugalis. Hoc in Zacharia est scriptum. Huic tamen simile in Genesi legimus. Nam Iacob patriarcha, cum de Christo nobis mittendo prophetaret, subiunxit dicens: Ligans ad uineam pullum suum, et ad uitem asinam suam. Per pullum gentiles, Iudei per asinam significati sunt. Super utrosque sedit Dominus, cum etiam ex Iudeis non pauci credidissent, sed ex gentibus longe plures. Ob hoc puto tres alii Euangelistę pulli tantum fecerunt mentionem, de asina uero tacuerunt. Subsequenter in Euangelio dicitur: Euntes autem discipuli fecerunt, sicut pręcepit illis Iesus. Et adduxerunt asinam et pullum. Et posuerunt super eos uestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Dicat nunc fatuitas infidelium Iudeorum, quis unquam regum sic urbem eorum introierit, sicut pręuidit propheta? Et, si nullum ante aut postea ita ingressum constat, agnoscant hunc, qui ita ingressus est, regem fuisse suum. Si enim credunt prophetę, profecto credere debent et hoc in Christo, qui crucifixus est, fuisse impletum. Sequitur: Plurima autem turba strauerunt uestimenta sua in uia, alii autem cędebant ramos de arboribus, et sternebant in uia. Turbę autem, quę pręcedebant, et quę sequebantur clamabant: Osanna filio Dauid. Benedictus, qui uenit in nomine Domini. Osanna in excelsis. Quasi regi honorem deferebant, quasi Deum, ut ipsos saluaret, obsecrabantur. Osanna enim Hebraicum est. Latine dici potest: Salua obsecro. Nam osi »salua« dicitur, anna autem apud Iudeos interiectio obsecrantis est. Rursum hi dicunt: Osanna, quia repetitum uerbum magis mouet. Quo autem locorum saluari cupiant, ostendunt addendo: in excelsis, hoc est in cęlestibus, ubi uera salus credentium est et perennis gloria, non in terra, in qua nihil stabile esse potest, nihil firmum. Dixerunt autem: Benedictus, qui uenit in nomine Domini, quia ipse Iesus in nomine Patris fatebatur se uenisse. Has autem illorum laudationes prędixerat psalmista ad Dominum dicens: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Hoc de se prophetatum ipse Iesus dixit, cum pueris in templo osanna canentibus pharisei et scribę indignarentur et laudi eius, quem et ipsi laudare debebant, inuiderent cumque sibi pręferri grauiter ferrent.