Latin
2.192 to 2.206
Marko Marulić, De humilitate 2.192-206
Unproofread scanNot analysed yet
Quod Zacharias testatus est dicens: Noluerunt attendere, et auerterunt scapulam recedentes, et aures suas aggrauauerunt, ne audirent. Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem et uerba, quę misit Dominus exercituum in spiritu suo sancto per manum prophetarum priorum. Quibus profecto si credidissent, Saluatorem sibi de cęlo missum facile cognouissent, uidentes omnia in illo impleri, quę prophetę prędixerunt. Sed neque adhuc peccati eos poenitet, ut Christum, quem patres eorum crucifixerunt, uelint confiteri. Grauant itaque crucifixionis scelus maiori obduratę* perfidię peccato dicente Hieremia propheta: Peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem** cordis eorum, et in cornibus ararum eorum. Nam quemadmodum cor p haraonis intantum induratum fuit, ut ne Dei quidem flagellis mollescere posset ad dimittendos Iudeos, ita nunc ipsi Iudei ferro et lapide duriores modis omnibus Christo repugnant et peruersa interpretatione* Scripturas deprauare conantur, ob hoc solum, ne earum autoritate superati nostrę adherere compellantur religioni. De quibus psalmista ait: Alienati sunt peccatores a uulua, errauerunt ab utero, locuti sunt falsa. Alienati sunt a Scripturarum uulua, quę sub uelamento uerborum spiritalis intelligentię cęlabat mysterium. Vterus autem dicitur sermo, qui sensum generat apertiorem, id est litteralem siue historicum. In utroque errant Iudei, quia neque, quod intelligunt, faciunt, neque, quod non intelligunt, a nostris recte interpretatum accipere uolunt. Et quoniam synagoga eorum pro tritico metere coepit zizania, merito in Esaia exprobrans eis Dominus sub uineę suę metaphora dixit: Expectaui, ut faceret uuas, et fecit labruscas, siue spinas. Quę spinę exortę bonum uerbi semen suffocauerunt. Apertius ac plenius hoc idem in Parabolis explicat Salomonis: Vocaui, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit, qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu uestro ridebo et subsannabo.