# De humilitate 2.207-218

Marko Marulić, De humilitate, 2.207 to 2.218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.207

Frequenter prophetę pręteriti temporis uerbo utuntur, cum futura nunciant, ut tam certo euentura credantur, quam certa sint ea, quę iam euenerunt. Quod ergo his narratur in preterito, **futurum erat in Euangelio. Vocauit enim eos dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos. Extendit manus, quando curauit ęgrotos, quando suscitauit mortuos, quando clauis confixas monstrauit in cruce. Illi autem tunc despexerunt consilium eius, cum ipse uiam salutis doceret et, ut poenitentiam agerent, prędicaret. Neglexerunt increpationem dicentis: Vę uobis, scribę et pharisei hypocritę. Et cum hoc sępius repeteret, plurima illis crimina obiecit nec timuit u endentes de templo cum flagello expellere, a quibus crucem se passurum sciebat. Postremo tunc de interitu eorum risit, cum (sicut ipse prędixerat) a Romanis passi sunt urbis excidium regnique amissionem. Quod ipsum ante per prophetas futurum notificarat. Sed hoc monstrandum alio loco differimus, ne modum partis huius, quam nunc tractamus, excedat oratio. Libet tamen parumper alloqui eos, qui offenderunt in lapidem electum, angularem, probatum, ut esset illis lapis offensionis et petra scandali, ne putent deesse sibi locum poenitentię et ex desperatione uenię magis indurentur. Ad Hierusalem, id est ad uos, o Iudei, uestri misertus Dominus loquitur in Hieremia propheta dicens: Fornicata es cum ęmatoribus multis; tamen reuertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Denique post multas pręuaricationum uestrarum obiectiones prophetę pręcipit dicens: Vade et clama sermones istos contra aquilonem, et dices; Reuertere, auersatrix Israhel, ait Dominus, et non auertam faciem meam a uobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar* in perpetuum. Et rursum clamat: Conuertimini, filii reuertentes, et sanabo auersiones uestras. Videte, quid promittat uobis Deus uester. Mutet ergo Aethiops pellem suam et pardus uarietates suas. Induimini nouum hominem. Nolite inebriari calice Babylonis, poculo confusionis. Patres uestri ab Aegypto discedentes, quia Deo increduli fuerunt, in deserto intra quadraginta annos omnes mortui sunt neque Terram promissionis ingredi potuerunt. Ita et uos, nisi Euangelio credideritis, nisi Iesum ducem secuti fueritis, regnum cęleste in Christum credentibus promissum intrare non ualebitis. Nolite ergo imitari Iamnem et Iambrem, ut, quemadmodum illi Moysi, ita et uos resistatis Euangelicę ueritati, sicut hactenus fecistis. Ille, qui crucifixus est in terra, regnat in cęlo. Illum, quem uos negatis, prophetę omnes confessi sunt, apostoli prędicauerunt, gentiles receperunt,* martyres per supplicia, quę passi sunt, glorificauerunt. Insana profecto et furori simillima obstinatio to testimoniis firmatam, tot argumentis manifestam, tot miraculis probatam respuere ueritatem solosque perire malle quam cum aliis saluari. Qui enim non credit, iam iudicatus est. Non enim resurgent** impii in iudicio neque peccatores in concilio iustorum. Resurgent autem, ut tormenta cruciatusque patiantur, a iustis separati et cum apostaticis spiritibus in imo inferni carcere nunquam deinde aperiendo infeliciter conclusi.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
