Latin
2.219 to 2.221
Marko Marulić, De humilitate 2.219-221
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc ad illa, quę passionis Domini nostri sunt, recitanda noster accedat sermo. Venit Iesus in uillam Gethsemani, tristatur, orat, sanguinem sudat, discipuli dormiunt. Quibus excitatis intrat in hortum. Illuc uenit Iudas cum cohorte, osculo Dominum prodit, Dominus comprehenditur,*** Petrus ferit Malchum seruum, apostoli relicto Domino in fugam conuertuntur. Quidam relicta syndone nudus profugit. Hęc quoque ante significata monstrabimus, ut confundatur et erubescat incredulitas Iudeorum, cum Scripturę, cui se credere aiunt, autoritate senserint se superati. Coepit —inquit —Iesus contristari et moestus esse. Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Hoc ante in psalmis dixerat pronosticans in futurum: Tribulationes cordis mei multiplicatę sunt. Et in alio psalmo: Quasi lugens et contristatus sic humiliabar. Et quoniam non de sua passione mox futura contristatus est —ad hoc enim uenerat, ut pateretur —sed de Iudę proditione* Iudeorumque perfidia, ideo alibi dicit: Contristatus sum in exercitatione mea. Conturbatus sum a uoce inimici et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinauerunt in me iniquitates et in ira molesti erant mihi. Conturbatus est ergo Iesus non a s ua passione, per quam mundo salus parabatur, sed a uoce inimici Iudę ipsum prodentis, ob quam ille peribat. Contristatus quoque est a tribulatione peccatoris populi, qui et in uita poenas daturus erat per patrię desolationem et in morte per iusti iudicii damnationem. Hoc pium Dominum angebat, hoc molestiam ei ingerebat. Pro hac sollicitudine Patrem in psalmis orabat dicens: Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende uoci deprecationis* meę in die tribulationis meę. Et in alio psalmo: Voce mea ad Dominum clamaui, uoce mea ad Dominum deprecatus** sum. Effundo in conspectu eius orationem meam, tribulationem meam ante ipsum pronuncio. Cęterum secundum assumpti hominis naturam etiam de sua passione tristabatur. Si possibile est —inquit —transeat a me calix iste. Et: Spiritus promptus est, caro infirma. Guttas pręterea sanguinei sudoris, quas orando fudit, fortasse aquę illę in sanguinem uersę significarunt, in quibus pharao flagellatus populum Israhel, quem seruitute oppresserat, liberum dimittere compellebatur***. Atque ideo, ut ego reor, sic sudare uoluit inter orandum Dominus, ut nos a maledictione illa soluere inciperet, qua dictum est homini: In sudore uultus tui uesceris pane tuo, utque ipso autore sudoris nostri labor iam uerteretur in spem et expectationem quietis pacisque sempiternę.