# De humilitate 2.22-24

Marko Marulić, De humilitate, 2.22 to 2.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.22

Porro iuxta tropologiam templum Christi corda fidelium sunt. Templum Dei est — Apostolus ait — quod estis uos. Angelus autem Testamenti Christus est, euangelicę disciplinę autor, qui in Esaia quoque iuxta septuaginta interpretum translationem magni consilii angelus est dictus. Pręcessit ergo Ioannes, et secutus est Saluator, ne prophetas cum Euangelistis dissidere quis dicat. Electus est autem, ut pręcederet, quando quidem omni sanctitate eum pręstare oportuit, qui constitui deberet Sancti sanctorum pręcursor et omnium Domini anteambulo, qui illum et uenientem nunciaret et pręsentem ostenderet. Hac igitur de causa in matris utero sanctificatur, et nondum natus per os parentis Christi aduentum coepit prędicare. Adultus uero secessit in solitudinem, ut, quo longius abesset ab hominibus, eo propior Deo fieret. Ipso itaque, cuius pręcursor erat, attestante inter natos mulierum non surrexit maior illo. Atque ideo non solum fuit propheta, sed plus quam propheta. Prophetę enim uenturum Messiam multis ante seculis nunciarunt, hic p ręsentem ostendit, hic uolentem baptizauit, hic Agnum Dei, qui tollit peccata mundi, palam professus est. Fuit enim homo missus a Deo, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Hic est ergo, de quo in Esaia est scriptum: Ego uox clamantis in deserto. Parate uiam Domini, rectas facite semitas eius. Nec immerito de illo in Euangelio dicitur, quod esset lucerna ardens et lucens, quod iampridem in psalmo Deus Pater pręmonuerat dicens: Paraui lucernam Christo meo. Et, si tantus ac talis miles ante regem incedens, quantus, quęso, uel qualis rex ipse, qui sequebatur, immo, qui ueniebat, ut mundum in tenebris cęcutientem sua luce illustraret, sua uirtute ab inimicis oppressum liberaret? Satis hęc de pręcursore. Quod autem ipsum Messiam de uirgine matre nasci oportuerit, et prophetę de illo locuti testantur et figurarum indicant mysteria. In Euangelio Mariam salutat angelus et parituram filium, cui nomen Iesus, nunciat. Expauit illa quidem, non ad angeli conspectum, sed ad uirginitatis Deo dicatę periculum. Et, quomodo fiet istud — inquit — quoniam uirum non cognosco? Ne igitur uirginitatis conseruandę proposito quicquam sinistrum illa timeret, modum concipiendi pariendique ab omni corruptione alienum insinuat ei angelus dicens: Spiritus Sanctus superueniet in te, et uirtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque, quod nascetur ex te sanctum, uocabitur Filius Dei. Sancti igitur Spiritus operatione et uirtute Altissimi, cui nihil est impossibile, Virgo peperit et post partum Virgo permansit. Neque enim aliter nasci debuit ille, qui in delicto originis humanę nascentibus subuenire ueniebat. Purum, inquam, omni culpa esse oportuit eum, qui pro omnium culpa in sacrificium Deo Patri erat offerendus.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
