Latin
2.225 to 2.228
Marko Marulić, De humilitate 2.225-228
Unproofread scanNot analysed yet
Hic fuit Ioab, qui Abnerum amice allocutus interemit, et Amasam perinde ac sibi charissimum salutans. Salue, mi frater, inquit, dumque illum amplexus osculatur, sicca, quę sub ueste latebat, educta in latus transfodit. Cauissent forsitan isti dolos, nisi simulata amicicia capti fuissent. Christum uero non latebat, quid Iudas acturus esset, de quo ante dixerat: Vnus uestrum me traditurus est. Sed eum uitare noluit, ut saluti nostrę consuleret. Accepto autem signo milites, iam et ipsi audatiores effecti, miserunt manus in Iesum, comprehensum circumdant, uinculis constringunt, tumultuantur, clamoribus obstrepunt, certant illudere capto. Hoc futuram psalmista cecinit et nondum nato in carne Domino de iniuria ei illata conquestus est: Gladium —inquit —euaginauerunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut decipiant pauperem et inopem. Ipsum quoque Dominum in psalmis lamentantem audimus: Amici mei et proximi aduersum me appropinquauerunt et steterunt, et qui iuxta me erant, de longe steterunt. Et uim faciebant, qui quęrebant animam meam. Sed si amici et proximi erant, quomodo in alio psalmo ait: Alieni insurrexerunt* aduersum me et fortes quęsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum? Amici ergo et proximi eius erant Iudei, dum uenturum et de semine patris Abrahę nasciturum credunt. Sed cum ille uenisset et natus fuisset, negantes eum esse Christum ab eo alienati sunt et aduersus eum insurrexerunt. De quibus rursum ait: Susceperunt me sicut leo paratus ad predam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. In illo quippe comprehendendo et leonis feritatem induerant et dolos catuli leonis in abdito predam pręstolantis. Quoniam uero ipse ad Patrem pauloante orando dixerat: Non mea uoluntas, sed tua fiat, ut hoc quoque ante designatum fuisse animaduertere possent fideles, in psalmis conscribi curauit: Multiplicata est —inquit —super me iniquitas superborum, ego autem in toto corde meo seruaui mandata tua. Et iterum: Principes persecuti sunt me gratis, et a uerbis tuis formidauit cor meum. Factus est enim obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Vincula quoque passurum Ezechiel propheta prędixerat Spiritu Sancto dicente: Et tu, Fili hominis, ecce data sunt super te uincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum. Et linguam tuam adherere faciam palato tuo, et eris mutus. Mutum fore Esaias etiam cecinit dicens: Sicut ouis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se