# De humilitate 2.231-233

Marko Marulić, De humilitate, 2.231 to 2.233. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.231

Tunc igitur Christus innocens uinculis constrictus, ueluti maximi criminis reus, ducitur primum — ut Ioannes ait — ad Annam, Caiphę pontificis socerum. Petrus et Ioannes Iesum secuti in atrium introierunt. Iesus alapa percutitur. Petrus interrogatus se discipulum eius esse negat et, sicut Iesus prędixerat, gallus cantu eum commissi criminis admonuit. Tunc ipse culpę conscius fleuit amare seque sibi per poenitentiam Domino miserante restituit. Scrutemur talia in Testamento Veteri, ut cuncta Nouo conuenire monstremus. Quid est illud in psalmis: Astiterunt reges terrę, et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum et aduersus Christum eius? Et iterum: Principes persecuti sunt me gratis, nisi quia et principes sacerdotum et Pilatus pręses et rex Herodes, ad quorum conspectum circumductus est Iesus, ut singulorum subiret iudicium, omnes ei aduersati sunt, omnes eum persecuti? Nam a Pilato quoque, qui remissius atque mollius in illum* agere uidebatur, pro tribunali sedente damnatus est, ut crucifigatur. Quid est, quod rex Dauid a Nathan propheta reprehensus se deliquisse dolens: Peccaui — inquit — Domino, et continuo meruerit audire: Dominus transtulit peccatum tuum, non morieris, nisi quia et Petrus recordatus uerbi Domini crimen negationis fleuit amare et ueniam impetrauit? Denique, sicut Manasses ob peccata captiuus fuit translatus in Babylonem, deinde peracta poenitentia liberatus r egnum, quod amiserat, recepit, ita Petrus post fletum in ordinem receptus est apostolorum. Respexit enim illum Dominus, ut illud impleret in Esaia dictum: Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Et iterum: Vias eius uidi — inquit — et sanaui eum, et reduxi eum. Trinam ergo negationem fletu poenitentię Petrus deleuit. Et tu, qui Domino reconciliari cupis, Petrum imitatus ablue lachrymis trini generis peccatum: cogitationis, uerbi et operis. Audi Prophetam dicentem: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Si cum lachrymis ueniam petieris, respondebit Dominus, sicut respondit Ezechię regi: Audiui orationem tuam, uidi lachrymas tuas*, et ecce sanaui te.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
