# De humilitate 2.234-235

Marko Marulić, De humilitate, 2.234 to 2.235. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.234

Cęterum, antequam Petrus tertio negasset, Iesus a pontifice de sua doctrina interrogatus — ut Ioannes tradit — quid me interrogas, respondit, cum palam docuerim et in occulto locutus sum nihil. Tunc unus ministrorum dedit alapam Iesu dicens: Sic respondes pontifici? Hoc prędictum legimus in Iob: Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam; satiati sunt poenis meis. Hoc idem in Hieremia: Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Christi ita percussi typus fuit Micheas propheta, qui uera prędicens a Sedechia pseudopropheta colaphum accepit dicente: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi? Contraria enim uaticinabatur Iosaphat et Achab regibus adulatus. Ita et ipsi Christo ab impio illo alapa est illata uolente assentari pontifici seque prę ceteris fidum studiosumque ostendere. Post talia tam impia ac nefanda Dominus noster falsis testibus circumuenitur, conspuitur, alapis cęditur modisque omnibus deridetur. De testium accusatorumque iniquitate in Osee propheta, multo antequam hoc euenisset, conquestus est dicens: Ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia. Aduersus quos ipse etiam propheta indignanter exclamans ait: Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii. Et iterum Dominus in psalmis: Insurrexerunt — inquit — in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. Sibi enim, non aliis nocet, qui falsa loquitur, iuxta illud: Os, quod mentitur, occidit animam. Rursum ait: Exurgentes testes iniqui, quę ignorabam*, interrogabant me, et retribuebant mihi mala pro bonis; hoc est pro redemptionis beneficio odii iniuriam. Ad hęc sputa, colaphi, probra atque conuitia, prius multo quam accidissent, prophetarum uaticiniis prędicata sunt. Et sicut illi talia in Christo implenda prędixerunt, ita nos impleta confitemur, quando quidem nunquam ulli alii talia contigerunt, ut cuncta his, quę olim prędicta significataque sunt, responderent. Labia dolosa — inquit — in corde et corde locuti sunt. Accusabant enim eum de his, quorum exortem esse sciebant, aliud habentes in corde, aliud in ore, innocentem reum esse mortis dicendo. Deinde ueluti iam damnatum contumeliis, quibus poterant, afficiebant. Hoc futurum significare uolens Esaias ait: Super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? Nunquid non uos filii scelesti, semen mendax? Ipsius etiam Domini in psalmis lamenta audimus: Confusio — inquit — faciei meę cooperuit me, a uoce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. Et iterum: Sustinui opprobrium — inquit — operuit confusio faciem meam. Et rursum: Tanquam prodigium factus sum multis. Et in alio loco: Viderunt me, et mouerunt capita sua. Et in Hieremia: Factus sum in derisum — inquit — tota die, omnes subsannant me. Huisce rei typus fuit Noe, quando inebriatus uineę, quam ipse plantauerat, uino a filio Cham irrisus est; Moyses quoque, cum illum insultassent filii Leui uolentes et ipsi fungi sacerdotio; Dauid etiam ante arcam Domini, dum illam in urbem reduceret, exultans ac tripudians et uxoris Michol improperio pulsatus, quod humilius, quam regi conueniret, se gessisset. Ad hęc propheta Heliseus Christi a Iudeis illudendi portauit figuram, quando in Bethel ascendens ludibrio fuit pueris, qui ab ursis laniati petulantię suę poenas dedere, nequis tutum existimet seruis Dei inferre iniuriam.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
