# De humilitate 2.236-237

Marko Marulić, De humilitate, 2.236 to 2.237. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.236

Porro, Saluator noster cum talia nocte illa fuisset passus, mane uinctum tradiderunt Pontio Pilato pręsidi. Tunc Iudas de scelere suo dolens proiectis in templo argenteis, quos a sacerdotibus acceperat, abiit et suspendio sibi mortem consciuit, maius putans peccatum, quod commiserat, quam ut ueniam promereri posset. Non minus autem peccauit de misericordia Dei desperando quam Dominum ac Magistrum suum pro pecunia prodendo. Alterum autem diffidentię, alterum ingratitudinis atque auaritię fuit. Quid autem nequius quam ei uelle diffidere, qui omnia potest, uel a quo plurima acceperis beneficia, eidem aduersari? Igitur de Iuda impio omniumque scelestissimo dictum est in psalmis: Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum. Quare hoc, nisi quia tanti parricidii conscius nullo modo se ueniam consecuturum credidit? Et quoniam de ipsius flagitio superius abunde est dictum, necis eius typus fuisse uidetur Achitophel ille, qui iniquo animo ferens, quod Absalon aduersus patrem Dauid Chusi potius quam ipsius consilium esset secutus, laqueo se suspendit. Sic autem Achitophel iste Absaloni fauens in regem insurrexerat, quemadmodum et Iudas in Dominum. Nolebat Achitophel regnare Dauidem, nolebat Iudas Christum uiuere. Ille a rege desciuerat eius secutus emulum, hic Dominum et Magistrum suum tradidit in manibus inimicorum. Similes amborum mores similem sortiti sunt uitę exitum, fortasse et apud inferos poenam, cum Apostoli sententia sit: Dominis fideliter ut Deo seruiendum. Sacerdotes autem acceptis argenteis — ut in Mattheo legitur — emerunt agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Vtque hoc etiam ante prophetatum ostenderet, tunc impletum est — inquit — quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: Et acceperunt triginta argenteos precium appreciati, quem appreciauerunt a filiis Israhel. Et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. Licet dictum istud non de Hieremia, sed de Zacharia sumptum fuerit, sicut tamen occurrit dicere Euangelistę, ita positum est, ut appareat dicta omnium prophetarum esse unius spiritus et nihil referre, si alius pro alio nominetur. Sed quoniam diuersa et uerba et series uerborum in Zacharia scribuntur, hoc quoque obseruandum, quod apostoli et euangelistę satis interdum habent sensum Scripturę in exemplum proponere, uerbis ipsis uel mutatis uel prętermissis. Et plane ubique non tam, qualiter aliquid dicatur, attendendum est, quam quid dicatur. Nam et inter folia poma quęrimus et inter paleas frumentum. Porro in Zacharia ita legitur: Appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Proiice illud ad statuarium, decorum precium, quo appreciatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et proieci illos in domo Domini ad statuarium. Quem Euangelista maluit dicere figulum, Gręci plasten appellant.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
