Latin
2.238 to 2.239
Marko Marulić, De humilitate 2.238-239
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde Iesus a Pilato mittitur ad Herodem, Galileę regem, qui* tunc Hierosolymis erat. Multa ab illo interrogatus nihil respondit. Accusantibus autem eum principibus sacerdotum et phariseis despexit ipsum Herodes et per ludibrium ueste alba indutum remisit Pilato, ut de illo, quod uelit, cognoscat ac iudicet. Hoc est illud —ut ante diximus —quod in psalmis dicitur: Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrę, et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum et aduersus Christum eius. Sed nemo humilitatem Christi contemnat. Qui enim nunc hominum subiicitur iudicio, postea —sicut scriptum est —constringent in die irę suę reges. Quod autem Herodi non dederit responsum, olim hoc prędixit in psalmis: Qui quęrebant —inquit —mala mihi, locuti sunt uanitates, et dolos tota die meditabantur. Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. Factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones. Id futurum Esaias quoque testatus est dicens: Sicut ouis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Compertum habuit Pilatus hunc, qui a principibus accusabatur, esse innocentem proponebatque animo dimittere liberum, sed urgentium uocibus atque insultantium sibi c ompulsus est ueluti reum condemnare. Igitur Barrabas homicida dimittitur, et Iesus, hominum Saluator, flagellis cęditur, spinis coronatur, purpura tegitur, arundine percutitur, necdum impiorum odium satiatur. Vno ore omnes exclamant: Crucifige, crucifige eum. Debet mori, quia se Filium Dei fecit. Hęc quidem in Euangelio; eadem nunc replicanda sunt in prophetis, ut, quę olim illi implenda prędicarunt, ea in ipso, qui crucifixus est, impleta esse constet. Quid est in Euangelio crucifige, crucifige nisi illud in psalmis lamentantis Domini: Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius? Crucifige Iesum, inquiunt, et dimitte Barrabam. De tam peruerso iudicio taxat eos Propheta, cum ait: Etenim in corde iniquitates operamini, in terra iniustitias manus uestrę concinnant. Et iterum: Vsquequo iudicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? Talibus autem per Esaiam Spiritus Sanctus grauiter minatus est dicens: Vę, qui dicitis malum bonum et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum! De hoc locutus fuisse uidetur psalmista, cum ait: Laudatur peccator in desyderiis animę suę, et iniquus benedicitur. Quid enim nisi laudabant latronem et homicidam, dum eum de carcere liberari flagitant? Sed hoc agunt, non tam ut iniquum absoluant, quam ut iustum condemnent.