Latin
2.241 to 2.243
Marko Marulić, De humilitate 2.241-243
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc in prętorium***** perductum purpura induunt, et spinis coronant, et genu flexo —ut Mattheus ait —ante eum illudunt ei dicentes: Aue, rex Iudeorum: expuentesque in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius. Innocens ergo Dominus peruerso damnatur iudicio, quod futurum uidens Esaias propheta ait: Iustus perit, et non est, qui cogitet in corde suo. Idem futura quasi pręsentia cernens interrogat: Quare rubrum est indumentum tuum, et uestimenta tua sicut calcantium in torculari? Ac si dicat: Quare sunt non solum rubra uestimenta tua, sed etiam sanguine ueluti musto madentia? Ex quo credibile est corpore ex uibicibus consautiato fuisse cruentata. Spinis autem coronandum significauit ille Abrahę* aries inter uepres cornibus herens et in holocaustum pro Isaac oblatus. Isaac enim diuinitatem Christi designabat, quę mori non poterat, aries humanitatem, quę passibilis ad mortem uenit, ut nos uitam haberemus mortis expertem. Arundine autem sanctissimum et angelis uenerabile caput percutiunt, ut Micheę impleant uaticinium dicentis: In uirga percutient maxillam iudicis Israhel. Postquam ludibriis contumeliisque omnia sustinentem affecissent, educunt foras et —ut Ioannes testatur —exiuit Iesus baiulans sibi crucem. Sic Isaac quoque immolari iussus portauit holocausti ligna. Hoc autem futurum innuebat Esaias dicens: Filius datus est nobis, cuius principatus factus est super humerum eius. Crux itaque, per quam glorificatus est, principatus eius fuit, iuxta illud Apostoli: Christus factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltauit illum, et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ui in nomine Iesu omne genu flectatur cęlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus noster Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Non credit hoc Iudeorum perfidia, sed tunc demum confiteri cogentur, cum nihil omnino proderit confiteri ad inferos damnatis. Quanto igitur satius eis foret nunc errorem suum agnoscere quam pro eo, quod agnoscere neglexerint, in ęternum postea cruciari?