Latin
2.251 to 2.252
Marko Marulić, De humilitate 2.251-252
Unproofread scanNot analysed yet
Porro Iesus ne inter tormenta quidem clementię suę oblitus, dum pendet in cruce —ut Lucas testatur —dicebat: Pater, dimitte illis; non enim sciunt, quid faciunt. Ante docuerat discipulos, ut diligerent inimicos et pro persequentibus orarent, nunc doctrinam suam confirmat exemplo, perficiens opere, quod faciendum uerbis pręceperat. Hanc Christi erga inimicos charitatem figurabant: Ioseph fratribus beneficia conferens, a quibus uenditus fuerat in seruitutem; Moyses pro illis in terra prostratus orans, quorum insultibus ad tabernaculum coactus fuit confugere; Dauid persecutori suo Sauli semper parcens lugensque interemptum a Palestinis atque idem pro salute Absalonis, filii sui, regnum sibi erripere nitentis uehementer anxius ac sollicitus; Heliseus etiam propheta Syros, qui ipsum necatum uenerant, offendi uetans. Regem enim Israhel illos perdere uolentem inhibuit et illęsos incolumesque dimisit. Pro inimicis rogaturum Iesum prędixit Esaias: Ipse —inquit —peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogauit. In Hieremia ipsum Patri dicentem audimus: Recordare, quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum et auerterem indignationem tuam ab eis. Idem in psalmis: Pro eo, ut me diligerent, detrahebant mihi, ego autem orabam, reddens uidelicet pro malo bonum. Quam autem ardenter orauerit, fletus et clamor fuit indicio dicente ad Hebreos Apostolo: In diebus carnis suę preces supplicationesque ad eum, qui possit eum saluum facere a morte, cum clamore ualido et lachrymis offerens, exauditus est pro sua reuerentia. Idem psalmus quinquagesimusquintus, in quo quidem ipse ad Patrem loqui dicitur, posuisti —inquit —lachrymas meas in conspectu tuo. Tunc Pilatus cruci titulum apposuit Hebraicis, Gręcis et Latinis conscriptum litteris: Iesus Nazarenus, rex Iudeorum. Huius tituli significationem prę se tulisse uidetur quinquagesimisexti psalmi inscriptio, quam diuus Hieronymus in suo* super psalmos commentario hanc esse ait: Ne disperdas, ipsi Dauid in** tituli inscriptionem; id est, ne corrumpas aut mutes uel deleas. Et hoc impletum credimus, quando Iudeis reclamantibus respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. Mihi uidetur tituli huius typus fuisse lamina aurea, quę super tyaram summi sacerdotis posita fronti imminebat. Sic enim et titulus iste supra caput Iesu affixus fuit, ut hunc eum sacerdotem esse indicaret, cui dictum est: Tu es sacerdos in ęternum.