# De humilitate 2.253-255

Marko Marulić, De humilitate, 2.253 to 2.255. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.253

Dicitur autem Iesus Nazarenus, id est consecratus siue sanctus. De quo in psalmis Deus Pater: Super ipsum — inquit — florebit sanctificatio mea. Vere quoque rex erat Iudeorum, quod est laudantium et confitentium. Incredulorum enim rex diabolus est. Ipse quippe Leuiathan — ut in Iob est scriptum — rex est super uniuersos filios superbię. Sic ergo Pilatus titulum hunc posuit, sicut et Caiphas prophetauit, hic confessus sacerdotem et regem, ille Saluatorem pro populo moriturum. Mysterii tamen, quod in uerbis latebat, uterque ignarus fuit. Deinde dicitur in Euangelio: Postquam autem crucifixerunt eum, diuiserunt uestimenta eius sortem mittentes, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem: Diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestem meam miserunt sortem. Legimus hoc in psalmo vigesimoprimo. Et conuenit cum eo, quod Ioannes dixit, quod uestimentis in partes quatuor diuisis tunicam inconsutilem non diuiserunt, sed ei, cui sorte obuenisset, cessere.* Vide, quam bene consonent, quam apte quadrent Euangelio Prophetę uerba, et nihil casu gestum puta, quicquid de Christo ante fuit prędictum. Iccirco autem plurima de illo prędicta sunt, ut per ea, cum euenerint, Messiam agnoscamus. Quęnam igitur stulticia est alium uenturum expectare, in quo nihil aliud cernere possis, quam quod in isto uides? Stabant iuxta crucem - ut Ioannes tradit — Iesu mater eius, et Maria Cleophę, et Maria Magdalene.** Videns — inquit — Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suę: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Se de illa carnem suscepisse in cruce pendens ostendit. Non ergo de cęlo, ut Martion*** hereticus sensit, corpus attulit, sed ab ea suscepit, quam solam etiam in tormentis positus uoluit consolari. Et in hoc quidem se hominem esse probauit, genitum — ut Apostolus inquit — de muliere, factum sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret. In eo autem, quod confitenti latroni paradisum pollicitus est, se Deum esse manifesto monstrauit. Dicenti enim: Memento mei, Domine, cum ueneris in regnum tuum, respondit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Patiebatur itaque offensas ut homo, latroni uero paradisum aperiebat ut Deus.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
