# De humilitate 2.256-257

Marko Marulić, De humilitate, 2.256 to 2.257. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.256

Ipso**** in cruce pendente ab hora sexta usque ad nonam tenebrę factę sunt in omnem terram Iudeę, sicut Euangelistę tradunt. Prędixit autem futurum Amos propheta dicens: Et erit in die illa, dicit Dominus, occidet sol in***** meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis. Hora nona — inquiunt Euangelistę — Iesus clamauit: Hely, Hely, lamazabathani, ut se illum probaret, qui olim in psalmo vigesimoprimo locutus est: Deus, Deus meus, respice in me, ut quid me dereliquisti? Totus autem hic psalmus gesta continet eius passionis, et quę futura erant, secundum prophetarum morem sic pertractat, quasi quę pręterierint. In homine igitur assumpto queritur se destitutum Patris auxilio. Vt quid — inquit — dereliquisti me longe a salute mea? Passioni enim, sicut superius est dictum, et Pater eum tradidit, ut nos saluaret, et ipse semet tradidit, ut Patri obediret. A Iuda autem traditus est per pecunię cupiditatem, a Iudeis per inuidiam, a Pilato per timorem, ne Cęsarem offenderet, si ei, quem regnum appetere dixerant, pepercisset. Patris ergo in Esaia uox est: Propter scelus populi mei percussi eum, ut uidelicet eius sanguine humanum genus a sorde abluerem peccatorum. Hoc in psalmis confitetur Filius ad Patrem dicens: In me transierunt irę tuę... et omnes fluctus tuos induxisti super me. Quasi diceret: Omnem uindictam, quam in peccatores effusurus eras, ego sustineo, ut per me omnium miserearis. Et iterum alibi ad Patrem: Quem tu percussisti — inquit — ipsi persecuti sunt. Pater ergo miserando percussit, Iudei sęuiendo persecuti sunt: Patrem commouit pietas, Iudeos odia concitarunt. Ideo subiunxit: Et super dolorem uulnerum meorum addiderunt. Non solum igitur in passione sua derelictus est Iesus, sed etiam uolens in mortem pro nobis oblatus, pro nobis traditus, ut per agni immaculati immolationem Deo placato tollerentur peccata mundi, dicente Apostolo: Pascha nostrum immolatus est Christus.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
