Latin
2.32 to 2.35
Marko Marulić, De humilitate 2.32-35
Unproofread scanNot analysed yet
Quem alium ergo Messiam uenturam pręstolaris, o Iudee, si istum, qui ab ea ęditus est, habes pręsentem? Aut falsum aut uerum locuti sunt prophetę. Si falsum, quare ipsis fidem pręstas? Si uerum, quare, quod illi prędixerunt, iam euenisse non agnoscis? Ecce natus est Christus de Virgine, de tribu Iuda, de semine Dauid, in castello Bethlem, in stabulo genitus, in pręsepio reclinatus, ut sua humilitate tuę incredulitatis contunderet superbiam. In pręsepio igitur inter muta iacens animalia de te conqueritur per Esaiam dicens: Bos cognouit possessorem suum, et asinus pręsepe domini sui. Israhel autem me non cognouit. O durę ceruicis et ferrei cordis populum! Puerum natum angeli nunciant, pastores adorant, stella noui fulgoris indicat, magi cum muneribus salutant et, quem tam uili loco, tam paupercula matre genitum conspiciunt, regem Israhel protestantur; non qualemcunque regem (ad nullum enim alium sic uenisse referuntur), sed regem regum et dominum dominantium, quem cęlo monstrante in terra Iudea natum esse didicerant. Audi, quid ipso nascente angeli concinant: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonę uoluntatis. Bonę autem uoluntatis esse nequeunt, quicunque illum, qui summum bonum est, ignorant. Ipse uero, qui pacem inter Deum et homines ponere ueniebat, tunc in carne nasci uoluit, cum sedatis bellis totus fere terrarum orbis pacem agitaret, Cęsare Augusto monarchiam tenente; quadragesimo enim primo imperii eius anno natus est in Bethlem Christus. Vide igitur, Euangelica ueritas quam bene prophetarum tuorum respondeat uaticiniis, ut Messiam tuum in Euangelio inuenias, cum in prophetis ante tot secula monstratum fuisse intellexeris. Esaias propheta de aduentu eius loquens: De Syon —inquit —exibit lex, et uerbum Domini de Hierusalem. Non de lege Moysi intelligit, quę multo ante de Synai, non de Syon exierat, sed de lege Christi, quę per apostolos de Hierusalem exitura erat. Et subdit de ipso legislatore dicens: Iudicabit gentes, et arguet populos multos; et conflabunt —inquit —gladios suos in uomeres, et lanceas suas in falces. Non leuabit gens contra gentem gladium, non exercebuntur ultra ad pręlium. Bellandi enim studium uersum fuit in agri colendi curam. Quod autem ait: Vltra non exercebuntur ad pręlium, certum tempus significat. Alioquin fortasse haud multo post bella exerceri coepta, nunc inter has nunc inter illas gentes adhuc furere grassarique non cessant. Pacem tamen in natiuitate Domini futuram etiam Dauid pręuidit in psalmis dicens: Venite et uidete opera Domini, quę posuit prodigia super terram, auferens bella usque ad fines terrę. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Et idem alibi ait: Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis. Item Esaias: Et erit —inquit —opus iustitię pax. Iustitia quandoque Christum designat ut illud Apostoli: Factus est pro nobis iustitia a Deo, et pax et redemptio. Oriente igitur Christo oritur iustitia et pax abundat hominum uero Salomone nobis genito, uere pacifico pacisque amatore perennis atque perpetuę. Nam et ista pax terrena, quę ipso nascente contigit, typus fuit pacis ęternę. De qua Esaias, cum de Messię futuri regno prophetaret: Multiplicabitur —inquit —eius imperium, et pacis non erit finis. Hanc ipse quoque Dominus per Ezechielem promiserat dicens: Disponam eis testem pacis, testem sempiternum. Qui hanc pacem tota animi intentione assequi cupit, ne iniuria quidem lacessitus irascitur, sed offensas omneis ęquo animo ferens illum imitatur, qui in psalmo ait: Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus. Tu igitur, o Iudee, si aperte intelligis nihil prorsus prophetarum oracula cum Euangelio dissedere, nihil ab eo discrepare, quare mauis* obstinatione mentis peruersę perire quam Christum, qui crucifixus est, confitendo saluari?