Latin
2.41 to 2.42
Marko Marulić, De humilitate 2.41-42
Unproofread scanNot analysed yet
Vtcunque sit, pręuidit propheta et prędixit hanc in Christum puerum futuram Herodis persecutionem, ut agnoscamus eum, in quem Herodes tanto exarsit furore, uerum esse Messiam, uerum Christum, et Iudeos quidem intantum errare, ut nec suis prophetis satis credant. Quoniam uero tam immane facinus futurum cognouit Hieremias, ideo puto eum Rachelem, quę iam sepulta fuerat, nominasse, ut ostenderet non solum uiuis, sed etiam mortuis miserabile fore spectaculum illud puerorum inter prophanas siccariorum manus flentium, dum necarentur, et ipsarum matrum circa illos inconsolabiliter ululantium. Et noluit —inquit —consolari, quia non sunt, hoc est, quia nece sublati sunt. Neque enim mors nostrorum nobis potest esse consolationi, sed spes uitę ęternę. Credimus enim eos, qui puri hinc decedunt, Deo sursum in cęlesti regno coniungi longeque felicius uiuere quam ab ullo mortalium uiuitur in terris. Non est ergo Rachel consolata, quia non sunt, sed consolata est, quia pro Christo occisi cum Christo uicturi erant. Frustra autem Herodes sęuitiam suam in pueros exercuit. Non poterat interfici Dominus, nisi quando pro omnibus semet interficiendum offerret. Herodis igitur manibus elapsus fugit in Aegyptum, ut diximus. Deinde illo uita defuncto reuersus est. Hoc quoque futurum prospexerunt sancti prophetę. Esaias: Ecce Dominus —inquit —ascendet super nubem leuem, et ingredietur Aegyptum. Et mouebuntur simulachra Aegypti a facie eius. Tunc enim illum in ulnis suis gestauit mater. Quę ideo nubes leuis dicitur, quia, cum peperisset filium, nullum omnino humorem sensit, qui grauaret uirginitatis eius integritatem. In figura autem fugę huius Rebecha filium suum Iacob misit in Aram, ne ab Esau interficeretur. Et Dauid Saulis iram declinans transtulit se in Palestinam ad Achim regem. Defuncto Saule reuersus est in Iudeam. Domino autem Aegyptum ingresso corruerunt (sicut quidam tradunt) idola Aegypti, ut significarent gentibus ad Christum conuersis colendorum deorum errorem in nihilum redigendum. Hoc figurauit arca a Palestinis ablata; quam cum in templo Dagon posuissent, simulachrum collapsum in terra iacuit manibus pedibusque truncatis formaque pristina penitus amissa. Ad hęc in Osee propheta est scriptum: Ipse confringet simulachra eorum, depopulabitur aras eorum. Et in Naum: *De domo dei tui interficiam sculptile et conflatile. Et in Zacharia: In die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra. Et in Sophonia: Horribitis Dominus. . . attenuabit omnes deos terrę. Reditum etiam Domini ab Aegypto inuenimus in prophetis pręuisum antequam factum in Euangelio. In Osee propheta Deum Patrem audio loquentem: Ex Aegypto uocaui filium meum. Hoc in Domino nostro Saluatore impletum Mattheus testatur. Et si de alio quam de Messia hoc prędictum foret, etiam tum ab Hebreis eius assertio argueretur. Hebrea enim lingua scripsit Euangelium. Recte igitur prophetę dictum usurpauit ad narrationis suę confirmationem, ut, quod ipse referat iam factum, ostendat multo ante fuisse pręnunciatum.