# De humilitate 2.65-67

Marko Marulić, De humilitate, 2.65 to 2.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.65

De ipso etiam Ezechiel testatus est, cum diceret sibi in uisu apparuisse super firmamento, quod capiti quatuor animalium imminebat, quasi aspectum lapidis saphiri similitudinem throni, et super similitudinem throni similitudinem quasi aspectum hominis desuper. Thronus super firmamento fert prę se diuinitatis maiestatem, hominis uero aspectus ostendit humanitatis naturam. Quatuor animalia quatuor Euangeliste sunt, qui utrunque de Christo senserunt, utrunque illi tribuerunt. Messias igitur, id est Christus, Deus et homo est, et non homo tantum. Hinc est, quod, cum Iesus ipse Iudeos incredulos interrogasset, cuius filius esset Christus, responderunt: Dauid, nihil diuinum de illo sentientes. At ipse eorum arguens errorem continuo intulit et ait: Quomodo ergo illum Dauid in spiritu Dominum uocat dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis? Quibus profecto uerbis aperte probauit Christum, id est seipsum, non solum filium esse Dauid secundum carnem, sed etiam Dominum secundum diuinitatem. Hoc uero ita esse operibus affirmauit. Ex iis enim, quę ab illo fiebant, alia Dei, alia hominis erant. Cęcis uisum dare, leprosos curare, mortuos uitę restituere, demonia de corporibus obsessis pellere, diuinę uirtutis fuit. Sitire autem et esurire, pauere, tedere, dolorem mortemque pati, fragilitatis humanę conditionem indicabat. Quod autem et miracula illa, quę in Euangeliis relata sunt, facere debuerit, prophetę multo ante prędixerunt, ne excusabilis esset uesania eorum, qui dixerunt: In Belzebub, principe demoniorum, eiicit demonia. Credere enim debuerunt prophetis, et quod Dei erat, demoniis non tribuere. In Esaia est scriptum: Deus ipse ueniet, et saluabit nos. Tunc aperientur oculi cęcorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut ceruus claudus, et aperta erit lingua mutorum. Nonne hoc est illud, quod in Mattheo discipulis Ioannis quęrentibus, an ipse esset, qui uenturus erat, respondit dicens: Euntes renunciate Ioanni, quę audistis et uidistis: cęci uident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes euangelizantur. Et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me! Et hęc quidem iuxta historiam.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
