# De humilitate 2.72-74

Marko Marulić, De humilitate, 2.72 to 2.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.72

Sed antequam ad reliquas eidem illatas iniurias ueniam, operęprecium erit uidere in prophetis, qualiter suscepto baptismate et suggestionibus diaboli superatis et Ioanne carceri tradito coeperit prędicare et docere in synagogis et apostolos sibi asciscere. Ingressus est synagogam — ut in Lucę Euangelio est scriptum — et accepto libro reuoluit et legit de Esaię uaticiniis, ubi dicitur: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, euangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, prędicare captiuis remissionem, et cęcis uisum, dimittere confractos in remissionem, prędicare annum Domini acceptum et diem retributionis. Omnium — inquit Euangelista — oculi in eum intenti erant. Et ipse coepit dicere ad illos: Quia hodie impleta est hęc scriptura in auribus uestris. In se impletam significauit, utpote qui exinde talibus de rebus ad populum coepit habere sermonem. Cum autem ista diceret, ostendit profecto se illum fuisse, qui olim locutus est in prophetis et qui nunc natus erat ex Virgine. Sed uideamus, quomodo impleuit ista, quę in prophetia recensentur. Spiritus Domini super me, quia, dum ipse baptizatur, apparuit super eum* in columbę specie Spiritus Sanctus. Vnxit me, inquit. Vnctio pertinet ad humanitatem. Vnctus est igitur, id est sanctificatus, a sua diuinitate, ita ut idem esset Deus et homo. Euangelizare pauperibus misit me, ut illos ad agnitionem ueritatis conuerterem, qui pauperes sunt nec Legem habentes nec prophetas et in idolorum cultura obtenebrantur. Sanauit autem contritos corde, quoties poenitentibus crimen condonauit. Prędicauit captiuis remissionem, cum ad illos, qui in lympho erant, descendisset. Cęcis uisum, quia iis, qui ipsum ignorabant, aperuit intellectum, ut agnoscerent. Dimisit uero confractos in remissionem, quando uariis morbis implicitos uerbo curauit. Prędicauit denique annum Domini acceptum. Compluries enim de sua prędixit futura passione et resurrectione, quibus instaurata est gratia generi humano. De qua Apostolus: Ecce nunc — inquit — tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis! Prędicauit diem retributionis, cum in fine seculi se iudicem fore asseruit uiuorum ac mortuorum, ut retribuat singulis iuxta opera, quę fecissent, iustis pręmium, peccatoribus poenam. Et quoniam talia per illum adhuc fienda erant, non dixit simpliciter: Hodie impleta est hęc scriptura, sed adiunxit: in auribus uestris. Quasi dicat: Ego ipse, quem loquentem auditis, talium ero autor et eorum, quę mihi a Patre mandata sunt, executor.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
