Latin
2.77 to 2.79
Marko Marulić, De humilitate 2.77-79
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil est autem eius doctrina uerius, nihil salubrius, nihil ab omni immundicia syncerius. Lex enim ueritatis —ut Malachias ait —fuit in ore eius, et iniquitas non est inuenta in labiis eius. Idem adsciuit sibi duodecim apostolos et alios septuaginta duos discipulos, pauperes piscatores, simplices, rudes et indoctos homines, per quos Spiritu Sancto repletos Euangelium suum per omnes orbis partes disseminauit, omnibus uiam pandens, per quam ingressi ad ęternam perueniant salutem et ineffabili illa cęlestis regni beatitudine perfruantur. Duodecim igitur apostoli sunt duodecim filii Iacob, duodecim fontes in Helim, iuxta quos castrametati sunt filii Israhel, duodecim tituli a Moyse positi, duodecim uituli in holocaustum oblati, duodecim panes similę super mensam a sacerdote Aaron ponendi, duodecim exploratores ad terram Chanaan* a Moyse missi, duodecim uirgę singularum tribuum nominibus inscriptę, duodecim lapides de Iordane sublati, cum Iordanis aqua siccum transeuntibus prębuit iter, duodecim iuga boum, in quibus Helias arantem reperit Heliseum. Denique ipse Iesus duodecim annorum erat, quando coepit disputare, significans per duodecim apostolos prędicationem suam se per orbem sparsurum. Et cum diceret: Nonne duodecim horę diei sunt, horas apostolos, se diem esse designabat. Post hęc autem, ut Lucas ait, designauit Dominus et alios septuaginta duos. . . ante faciem suam in omnem ciuitatem et locum, quo erat ipse uenturus. Horum figurę fuere septuaginta palmę in Helim iuxta duodecim fontes aquarum, quos duodecim apostolis annumerauimus. Septuaginta etiam discipulorum typus erant septuaginta seniores iussu Domini a Moyse electi, cum quibus multitudinis gubernandę onus partiret. Ad hunc discipulorum numerum potest per tropologiam et illud octogesimonono psalmo referri: Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. *Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor. Summa quippe discipulorum in octogenarium extenditur, si primis duodecim reliquos iunxeris. Hi sunt operarii missi in messem. Ab his uita nostra perficitur, si per ipsorum doctrinam dirigatur. Quicquid est extra illam amplius, labor et dolor est. Frustra enim ad beatitudinem adipiscendam nititur, qui contempto Euangelio per philosophorum pręcepta illam se adepturum putat.