# De humilitate 2.80-85

Marko Marulić, De humilitate, 2.80 to 2.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/2.80

Ex discipulis his quatuor quoque Christi, Domini nostri, Euangelistas in prophetis olim significatos, si quęsieris, reperies. In Ezechiele habes in prima eius uisione: Et in medio similitudo quatuor animalium... et uultus eorum facies hominis et facies leonis et facies uituli et facies aquilę. Facies hominis Mattheus fuit, qui ab humanitate Christi exorsus est Euangelium. Facies leonis in deserto rugientis Marcus. Ego uox — inquit — clamantis in deserto. Facies uituli Lucas, a sacerdotio Zacharię incipiens. Per uitulum enim sacrificium a sacerdote offerendum designatur. Facies aquilę Ioannes, qui cęteris altius uolans: In principio erat uerbum, inquit, et uerbum erat apud Deum, et Deus erat uerbum. Hi sunt quatuor quadrigę illę, quas de medio duorum montium, Veteris Nouęque legis, egredi uidit Zacharias et ab equis diuersi coloris in diuersum trahi: alios ad aquilonem, alios ad austrum, sed robustissimos eorum discurrere per omnem terram. De quibus dicitur: In omnem terram exiuit sonus eorum et in** fines orbis terrę uerba eorum. Vbique enim u ulgatum est Euangelium per apostolos apostolicosque uiros. Quorum ilii ruffi fuere martyrio, alii nigri obscura quęque Scripturarum interpretantes, alii albi munditiem profitentes castitatis, alii uarii diuersitate spiritalium bonorum pręditi. Et hi quidem fortissimi, quia primi a Domino ad apostolatum electi, ut audacter et intrepide aduersus errores certent pro ueritate nec persecutorum timeant gladios, pro morte uitę immortalitatisque pręmia relaturi. Quod autem Dei uerbum Euangeliique mysteria prędicare debuerint, in psalmis et prophetis olim significatum satis apparet. Per Esaiam loquitur Dominus: Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes. Tota die et tota nocte... non tacebunt. Scripta quippe apostolorum sine intermissione in Ecclesia Christi leguntur. De Euangelii quoque prędicatione per orbem diffusa idem propheta ait: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquę maris operientis.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
