Latin
2.86 to 2.102
Marko Marulić, De humilitate 2.86-102
Unproofread scanNot analysed yet
In omnem enim terram exiuit sonus eorum, dicente Domino, sicut in eodem propheta est scriptum: Mittam ex eis, qui saluati fuerint, ad gentes in mare, in Affricam, in Lydiam, tendentes sagittam; in Italiam et Gręciam, ad insulas longe, ad eos, qui non audierunt de me, et non uiderunt gloriam meam. Et annunciabunt gloriam meam gentibus. Nonne hoc illud ipsum est, quod in Euangelio legimus ad apostolos dictum: Euntes in mundum uniuersum prędicate Euangelium omni creaturę. Et paulopost subiungens Euangelista ait: Illi autem profecti prędicauerunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. De his in psalmis quoque dicitur: Annunciauerunt cęli iustitiam eius, et uiderunt omnes populi gloriam eius. Et alibi: Cęli —inquit —enarrant gloriam Dei. Et, si cęli sunt, qui de cęlestibus disserunt, consequens erit, ut sint terra, hoc est infimum elementum, qui omnem curam terrenis negociis impendunt. Illud pręterea apostolico competit collegio: Montes exultauerunt ut arietes, et colles sicut agni ouium. Montes et arietes apostolos significari reor. Supereminent enim gratia et dignitate, quia principes Dominici gregis sunt. Per colles autem et agnos reliquos Domini discipulos intelligimus. Nam colles montibus, arietibus agni minores sunt. Vtrique tamen unanimiter exultarunt in spe Saluatoris, ut magno animo gentibus Euangelium prędicarent et errantibus uiam ostenderent salutis. Vnde dicitur: Exultationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam uindictam in nationibus (idola eorum damnando), increpationes in populis (Iudeorum arguendo incredulitatem obstinationemque reprehendendo). Vindictam istam in nationibus illa etiam psalmistę uerba sonant: Intonuit de cęlo Dominus, et Altissimus dedit uocem suam. . . misit sagittas suas, et dissipauit eos. Intonuit enim et dedit uocem per apostolos, qui uelociter loca percurrentes sagittis comparantur. Conuersis igitur ad Christum gentibus simulachra dissipata sunt deorum, immo demoniorum.