# De humilitate 3.134-136

Marko Marulić, De humilitate, 3.134 to 3.136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.134

Tunc — inquit — aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Nihil profuisset audire Scripturas, nisi intelligeretur, quod scriptum fuerat. Qui adduxit eas in testimonium sui, is et intelligentię ipsarum donum contulit, in omnibus potens, in omnibus, supra quam dici queat, admirabilis. Infusa ergo prius intelligentię luce dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die. Passus est enim, ut elogium illud maledictionis antiquę deleret, resurrexit, ut benedictionem induceret. Atque ita, ubi abundauerat peccatum, superabundauit et gratia. Hoc autem fuit maxime necessarium ad salutem generis humani, quod in peccati diluuio super omnem terram effuso desperabat.* Sequitur: Et prędicare in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierosolyma. Eleganter in his Euangelicę obseruationis ordo exprimitur. Pręcedit enim prędicatio, prędicationem sequitur poenitentia, poenitentiam remissio. Quomodo crederent, nisi esset prędicatum? Quomodo poenitentiam agerent, nisi credidissent? Quomodo denique ueniam peccatorum consequerentur, nisi de iis doluissent? Prędicant quidem et heretici poenitentiam, sed non in nomine eius, per quem fit remissio. Et cum ab eo deuient, eorum poenitentia non proficit ad ueniam. Oportebat igitur prędicare, sed in nomine Domini, qui potest ignoscere et peccata delere. In omnes genets — inquit — incipientibus ab Hierosolyma. Et in his, ut mihi uidetur, dictis ordo seruatus est saluandorum. Iudeis non credentibus gentes crediderunt. Iccirco prius nominantur gentes, deinde hi, quibus prędicari est coeptum. Sic enim et apostoli, cum a Iudeis repellerentur, dixerunt: Vobis prius oportuit prędicari uerbum Dei, sed quoniam uos eo indignos facitis, ecce conuertimur ad gentes. Quare autem prius Iudeis fuit euangelizandum? Puto, ne Christus de Iudeis secundum carnem genitus minus suos quam alienos dilexisse uideretur aut in illos mortis suę uindictam appetisse, pro quibus orauerat in cruce. Pręterea iis primum ostendi debuit, qui de ipsius aduentu Scripturas habebant, ut* cognita diuinorum sententia eloquiorum facilius crederent, et ipsę gentes, cum eos, qui Iesum crucifixerunt, a morte suscitatum adorare uidissent, promptius ad eiusdem fidei sacramentum confluerent. Inexcusabilis est igitur Iudeorum error, qui, primi ad coenam patrisfamilias uocati uenire contempserunt, et grande profecto gentilium meritum, qui, quod primi Legis et prophetarum munere donati refutarunt, hoc ipsi, cum nullam Scripturarum cognitionem haberent, primi amplexi sunt, testantes eum uiuere, pro cuius confessione a persecutoribus tormenta et mortem pati non dubiratent . Facti sunt igitur nouissimi primi, et primi nouissimi. In propria enim uenit Dominus, et sui eum non receperunt,** sed alieni, ut, qui filii irę fuerunt, in adoptionem uenirent filiorum Dei.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
