Latin
3.148 to 3.149
Marko Marulić, De humilitate 3.148-149
Unproofread scanNot analysed yet
Erant —inquit —simul Symon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Canna Galileę, et filii Zebedei, et alii ex discipulis eius duo. Dicit eis Symon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt nauim. Et illa nocte nihil prehendiderunt. Symon Petrus primus nominatur, primus ad piscationem accedit, ut, qui ad apostolatus principatum diuinitus eligebatur, ante etiam quam cęteri ad piscationem hominum exiret. Primus enim Hierosolymis uerbum Dei prędicari coepit. Hunc reliqui discipuli sequi debebant. Ideo dicunt: Venimus et nos tecum. Sed nocte illa nihil prehendiderunt. Sol enim iustitię Christus ex oculis euanuerat. Quo oriente fit dies, et captura successit piscium. Mane —inquit —facto stetit Iesus in littore. Non tamen cognouerunt discipuli, quia Iesus est. Mane factum est sole oriente. Hic in littore stetit, illi in mari, ut ostenderet eos, qui uitę pręmia consequntur, iam in portu esse, qui uero adhuc morti sunt obnoxii, eos mundi huius fluctibus iactari et ibi degere, ubi nihil stabile esse potest, nihil firmum. Ideoque discipuli non cognouerunt, quod Iesus esset. Nunc enim ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus. Tunc autem cognoscemus, sicut et cogniti sumus. Nunc uidemus in enygmate, tunc facie ad faciem. Dicit ergo eis Iesus: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Quare hic interrogat, cui nihil est occultum? Primo, ne statim noscatur ab eis, deinde, ut responsum elliciat, cuius occasione ad id, quod intendebat, perueniat. Cum enim interrogasset, nunquid pulmentarium habetis responderunt ei: Non. Dicit eis: Mittite in dexteram nauigii rethe, et inuenietis. Illi in dexteram mittunt rethe, qui ea, quę animę saluti conferunt, docent multumque et sibi et aliis proficiunt. Qui uero poetarum gentilium commenta publice recitant, in leuam rethia pandunt, et per totam noctem inanis delectationis laborantes nihil capiunt, quia non Domino, sed sibi lucrantur et Syrenarum cantibus deliniti Iesum in littore stantem uidere nequeunt. Discipuli ergo miserunt in dexteram rethe, et iam non ualebant illud trahere prę multitudine piscium. Multitudo ista piscium multitudinem indicat hominum ad Christum conuertendorum. Post piscium capturam agnoscere coperunt Iesum, quia laboris sui laudem non sibi, sed Deo tribuebant. Dicit ergo discipulus, quem diligebat Iesus, Petro: Dominus est. Symon Petrus, cum audisset, quia Dominus est, tunica pręcinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. Alii autem discipuli nauigio uenerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis) trahentes rethe piscium. Quando ad sepulchrum cucurrerunt Petrus et Ioannes, prior Ioannes peruenit, sed Petrus prior intrauit. Ita et nunc contigit: primus Ionnes agnouit Iesum, sed primus Petrus ad eum uenit. Significare mihi uidentur —ut ante diximus —duos populos, prępucii uidelicet et circumcisionis. Lex enim et prophetę monstrabant futurum Christi aduentum; nos ab illis suscepimus monstratum. Iuxta tropologiam autem in Ioanne figuratur fides, in Petro charitas. Credendo enim cognoscimus Dominum, cognitum amando quęrimus. Pręcedit ergo fides cognitione, charitas operatione. Fidei indicio charitas, charitatis actione indiget fides. Feruentior ergo cęteris Petrus pręcessit nauigii cursum: uado festinauit ad littus, in quo stantem Dominum uidit, cęteri nauigio applicuerunt.