# De humilitate 3.158-160

Marko Marulić, De humilitate, 3.158 to 3.160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.158

Cum ergo prandissent — inquit — dixit Symoni Petro Iesus: Symon Ioannis, dilligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis, quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Hoc exemplo instruimur eis Ecclesiam esse committendam, qui amore in Deum magis inflammantur. Plerique enim ingenio eruditioneque excellunt, sed quia non minus pecuniam quam Deum diligunt, non pastoris in Ecclesia officium implent, sed exactoris. De quo dicitur: Mercenarius uidet lupum uenientem, et fugit. Qui autem Deum amant, hi et proximos diligunt. Propterea quidem gregem sibi commendatum et uerbo pascunt et exemplo mouent et opibus iuuant. Denique, si bonus fuerit, ut esse debet, bonus pastor ponit animam suam pro ouibus suis. Iterum ergo dicit Iesus Petro: Symon, diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis, quia amo te. Dicit ei iterum: Pasce agnos meos. Iterum interrogando ostendit amantem in amore constantem esse oportere. Videmus enim in quibusdam, cum se Dei seruitio dedicauerint, promptissimo admodum feruentique studio inire conuersionis suę initia, post hęc tepescere et pigros effici et, quod peius est, a uoto professionis interdum resilire relictoque monasterio ad seculum reuerti. Interrogatio igitur prima ad incipientes pertinet, secunda ad proficientes, tertia ad finem usque eundem propositum conseruantes. Omnes — inquit Apostolus — currunt, sed unus accipit brauium. Sic currite, ut comprehendatis. Nihil enim uelociter currere prodest et in medio itinere defatigari. Victorię corona metam attingentibus datur, non ad diuerticula subsistentibus et laborem pertesis ocioque corruptis. Dicit ergo ei tertio: Amas me? Et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis, quia amo te. Dicit ei: Pasce oues meas. Ter interrogatus Petrus, ut trina confessione trinam deleat negationem. Quam quoniam lachrymis ante deleuerat, nihil ei exprobratur, quin immo aliis pręfertur in Ecclesię sanctę gubernatione, Iampridem ei dixerat: Tu es Petrus, et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam. Nunc dicit: Symon Ioannis, pasce oues meas. Petrus interpretatur cognoscens, quia cognouit peccatum suum, Symon obediens, Ioannes gratia. Obediuit autem poenitentiam agendo, gratiam adeptus est Christum amando. Vel quia Ioannes Symonis est pater, gratia genuit obedientiam, ut pascere* agnos uel oues Domini non meriti pręmium putet, sed gratię donum. Porro contristatus est Petrus, cum tertio interrogaretur. Recordatus est enim, quod, cum promisisset se in mortem cum illo iturum, pręstare nequiuerit. Iccirco ueritus est, ne nunc quoque aliquid imprudenter respondisset. Submittit se igitur et humiliter loquitur: Domine — inquit — tu omnia nosti, tu scis, quia amo te. Amor — inquit — meus, sicut alia omnia, magis tibi notus est quam mihi ipsi. Tu ergo scis, si amo te. Dicit Dominus: Pasce oues meas. In his pascendis ostende, quantum ames me. Si rite pastoris officio functus fueris, tunc demum, quam bene me diligas, monstrabis. Quod ergo uerbis fateris, opere testare.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
