Latin
3.161 to 3.162
Marko Marulić, De humilitate 3.161-162
Unproofread scanNot analysed yet
Quare primo dicit Dominus: Pasce agnos meos, deinde oues meas? Vt uidelicet rudes adhuc simplicioris doctrinę lacte pascat, magis autem doctos solido altioris scientię cibo nutrire curet. Lac enim agnis datur, herba ouibus. Pastorem itaque in docendo, in corrigendo, in promouendo discernere oportet, quid cuique conueniat, ut sciat singulorum saluti consulere et pro omnibus tuendis nulla aduersa formidare, officia dignitatesque recte distribuere et in iudicando non amore, non odio, non cupiditate duci, sed semper bonum ęquumque sequi et cuncta tanquam Deo pręsente diligenter disponere. Cum autem talis futurus esset Petrus, prędicit ei Dominus illa, quę subeunda ipsi erant, dura atque tristia, ut per eorum tollerantiam in cęlesti beatitudine magis sublimetur. Amen, amen —inquit —dico tibi, cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas, ubi uolebas. Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo tu non uis. Discreuisse mihi uidetur his uerbis conditionis humanę naturam significasseque, quod alia sit iuuenilis ętatis actio, alia iam prouectę* et in senium uergentis. Hoc egit et Paulus ad Corinthios scribens: Cum essem paruulus —inquit —loquebar ut paruulus, sapiebam ut paruulus, cogitabam ut paruulus. Quando autem factus sum uir, euacuaui, quę erant paruuli. Cum ergo esses iuuenis, Petre, uoluntatis tuę utebaris libertate. Cum autem iam senueris, ista ętas alios mores, aliam uitam sibi postulat. Grandioris enim ętatis affectus rationis freno moderandus est, ita ut non, quod libeat, sed quod prosit, cogitandum atque agendum sit. Amare te fateris Dominum. Non satis est tantummodo gregem eius pascendo ostentare amorem. Nisi et m ori pro confessione nominis eius paratus es, non perfecte amas. Ex toto enim corde, ex tota anima totisque uiribus Deum diligere iubemur. Chara est uita pręsens, sed charior esse debet uitę ęternę largitor. Talem in te amorem esse tunc probabis, cum pro eius confessione, qui pro omnibus crucifixus est, et ipse manus tuas extenderis in cruce. Extendes manus tuas —inquit —et alius te cinget, non zona, sed uinculis, et ducet te, quo tu non uis, hoc est, ad mortem. Quam subire quidem naturalis affectus horret, sed hunc affectum superat uis amoris. Duceris ergo, quo tu non uis naturali inclinatione, qua animę et corporis separationem fugimus. Sed tamen intelliges multo melius esse per mortem Christo coniungi quam in corpore uiuere. Hoc nouerat ille, qui dicebat: Cupio dissolui et esse cum Christo. Cęterum exponere uolens Euangelista hęc dicta Domini Iesu subiunxit: Hoc autem dixit significans, qua morte clarificaturus esset Deum.