# De humilitate 3.163-164

Marko Marulić, De humilitate, 3.163 to 3.164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.163

O beata martyrum mors, per quam non uita amittitur, sed Deus, qui uitam largitur ęternam, clarificatur. Deus autem, cuius claritati nihil addi potest, tunc in hominum noticia magis clarescit, quando serui Christi pro asserenda ueritate et supplicia pati parati sunt et mortem subire. Porro ipsa Christianę disciplinę ueritas tanto certior habebatur, quanto magis excrescebat credentium multitudo. Miraculis enim ubique euangelicam fidem approbantibus undique ad eam concurrebant. Sęuiebat aduersum Christi confessores persecutionis procella. Vnus occidebatur, et plurimi conuertebantur, citiusque defessa est interficientium feritas quam imminuta interfici non recusantium multitudo. Nequaquam tam grandis martyrum numerus in una Ecclesia fuisset congregatus, nisi id uerissimum esse certissime scirent, pro quo amplectendo et tormentorum cruciatum et uitę pręsentis usum magno animo contempserunt. Petrus ergo sua morte clarificaturus erat Deum, quia mortis eius cognita causa maius incitamentum fuit hominibus ad credendum quam cum uiuus prędicaret. Verbis enim docere, quodcunque libuerit, facile uidetur, sed ut approbes, quod doceas, torqueri atque interimi non t imere, omnium difficillium factu esse nemo negat. Magis itaque coeperunt homines appetere bonum illud, pro quo adipiscendo uitam hanc contemnendam esse apostoli exemplo didicerunt. Postquam Petri passionem Dominus prędixit, eidem ait: Sequere me! Omnes quidem discipuli sequebantur eum, quibus ob hoc promiserat, quod essent simul sessuri et iudicaturi tribus Israhel. Quid est ergo, quod nunc aliis quibusdam discipulis pręsentibus soli Petro dicit: Sequere me? Quando enim omnibus, ut se sequantur, iussit, hoc ab eis exigebat, quod alibi ait: Exemplum dedi uobis, ut, quemadmodum ego feci, ita et uos faciatis. Hoc autem, quod nunc Petro dicit: Sequere me, de morte, quam ei futuram prędixerat, intelligi uoluit. Sequere me suspensus in patibulo, sicut et ego fui suspensus. Quod etiam ipse Petrus intelligens ac iam de se certus, de Ioanne interrogat.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
