Latin
3.17 to 3.18
Marko Marulić, De humilitate 3.17-18
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur in Euangelio Marci: Et dicebant adinuicem: Quis reuoluet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes uiderunt reuolutum lapidem. Erat quippe magnus ualde. Hę sanctę mulieres nobis exemplo sunt sollicite atque anxie, non tepide neque negligenter quęrendum esse Dominum, et id quidem cum aromatibus uirtutum. Sola enim sancte*** actę uitę fragrantia delectatur Dominus. Quam tamen ei offerre non possumus, nisi amoto malicię lapide, ut fracta cordis duritia mollescamus ad poenitentiam peccatorum, ut euulsa nequitię segete sementis bonę fructus succrescat. Contritionem cordis tui cum respexerit Deus, tunc animum tuum erriget ad spem salutis et simul gratiam conferet, ut per uiam ingrediaris illorum operum, quę te in consortium sustollere queant angelorum. Vnde Mattheus: Ecce —inquit —terręmotus* factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cęlo, et accedens reuoluit lapidem, et sedebat super eum. Quoties commissa mala plangimus, terręmotum** in nobis boni angeli sentimus, et quod ipsi per se non possumus, hoc Domino adiuuante pręstamus. Nisi enim Dominus ędificauerit domum, in uanum laborant, qui ędificant eam. Angelus ergo Domini reuoluit lapidem et sedet super eum, ut et tu super duritiem cordis tui sedeas et domineris ei. Alioquin lapis iste, quandiu in corde tuo sederit, tibi dominabitur, te sibi seruire compellet, et sicut olim pharaonem, ita et te duritia tua deducet in interitum. Si te tanto periculo liberare non potes, posce auxilium a Domino, et Christo miserante uidebis reuolutum lapidem cumque uirtutum odore redolere coeperis, etiam angelos mereberis uidere. Quibus ducibus usque ad resurgentis et iam ad dexteram Dei sedentis Christi gloriam poteris peruenire. Nam et mulieres prius angelos quam Dominum conspexerunt. Angeli autem —ut Marcus ait —aspectus erat sicut fulgur, uestimenta sicut nix. Per hoc patet Iesum esse angelorum dominum. Angelus nunciauit nasciturum, angeli natum glorificauerunt. Angeli monitu Ioseph cum puero et Maria, matre*** eius, fugit in Aegyptum. Angelus ad crucem eunti apparuit confortans eum. Angeli nuncii fuere resurrectionis, comites ascensionis, nunc in gloria Patris considenti pręstant famulatum. Tanto enim ipse maior factus est angelis —ut Apostolus ad Hebreos scribens testatur —quanto differentius prę illis nomen hęreditauit. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu; ego hodie genui te? Et iterum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium. Multa huiusmodi recitat Apostolus, per quę satis constat Saluatorem nostrum supra omnem principatum omnemque potestatem atque uirtutem in cęlestibus euectum. Neque enim asumptę carnis humilitas officere debuit Verbi diuinitati, ut minus adoraretur ab angelis Dei Filius, quia et hominis factus est filius. Vt enim hominis esset filius, insigne fuit bonitatis et misericordię. Quod autem idem sit Dei Filius, testimonium est cum Patre ęqualitatis, cum Spiritu Sancto communicationis. Vna est trium maiestas, par uirtus, eadem gloria. Et cum ita sit, merito quidem personę Filii angeli seruiunt, sancti se submittunt, demones obediunt, cuncta imperanti parent.