# De humilitate 3.175-176

Marko Marulić, De humilitate, 3.175 to 3.176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.175

Nouissime — inquit — recumbentibus illis undecim apparuit, et exprobrauit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia iis, qui uiderant eum resurrexisse, non crediderant. Quadraginta diebus Dominus noster post resurrectionem suam in terra moratus est, ut Lucas testatur. Nouissime igitur, hoc est quadragesimo ipso die undecim apostolis recumbentibus se ostendit. Exprobrat eis pręteritam incredulitatem, ut pręsentem magis constanter teneant credulitatem. Iam enim certissime credebant, sed obiicitur, quod a principio non crediderant neque mulieribus neque duobus illis a castello reuersis, quando et hi et illę se Dominum uidisse nunciassent. Et, si incredulitatis culpa iam per fidem ablata in memoriam reducitur, ut exprobretur, quid — quęso — illis fiet, qui errorem suum pertinaciter fouent, qui Vetus Nouumque Testamentum lacerant et uulgatę per orbem ueritati resistere audent? Si — inquam — exprobrandi fuerunt, qui non crediderant, qualiter plectendi erunt, qui non credunt uel qui nulla prorsus ratione, ut credant, flecti queunt? Duriora sunt corda eorum corde pharaonis. Fracta est eius duritia in Mari rubro, frangetur istorum in igne inextinguibili. Nihil erit illis miserius, quibus nihil, dum uiuerent, fuit infidelius. Porro Iesus idem illud, quod alias discipulis suis iniunxerat, etiam nunc ab eis discessurus repetit, ut diligentius curent, quod iterato sermone sibi commendari agnoscunt. Dixit ergo eis: Euntes in mundum uniuersum prędicate Euangelium omni creaturę. Hoc nempe illud est, quod ante dixerat: Docete omnes gentes. Et quomodo baptizare deberent, iam satis eos instruxerat, baptismi nunc explicat uirtutem et credentium meritum, ut ad fidem baptismumque uenire uolentes, quid sibi hęc sacramenta collatura essent, intelligant. Qui crediderit — inquit — et baptizatus fuerit, saluus erit. Quid, si crediderit et non fuerit baptizatus? Respondeo: Iste non baptizatus et iam credens aut uoluit baptizari, et non potuit, aut potuit, et noluit. Si uoluit et non potuit, per puram fidei confessionem saluabitur. Sic enim et latro ad dexteram Domini in cruce pendens saluatus est. Sin uero potuit et noluit, damnabitur. Conuincetur enim non plene credidisse, qui legi a Saluatore latę, refragatus est. Hereticorum est ista infidelitas, hoc credere, illud non credere. Ad Christianum autem pertinet omnem Christi doctrinam pari fide suscipere ac de eius Euangelio nulla in parte dubitare. Qui dubitat, non credit; qui non credit, indignus est, ut cum credentibus computetur. Ideo dicitur: Qui non crediderit, condemnabitur. Non dicit: Qui non fuerit baptizatus, quia etiam non baptizati, ut diximus, saluari queunt. Non credentes autem nihil iuuat lauacrum baptismi. Non abluuntur sordes animę nisi per fidei confessionem, quanuis aliquis milies baptizetur. Credenti uero satis est semel baptizari neque iteratur sacramentum istud. Semel enim Christus passus est, ut nos redimeret. Cuius redemptionis gratiam per fidem baptismumque participamus.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
