# De humilitate 3.191-192

Marko Marulić, De humilitate, 3.191 to 3.192. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.191

Sed quid cessamus promere in medium tam gloriosi triumphi seriem, quem omnium quondam uictorum pompam longe pręcelluisse credi par est? Alii enim aut fuso fugatoque hominum exercitu aut subiugatis urbibus triumpharunt. At uero Rex noster et Dominus utrunque diaboli regnum dissipauerat. Ipso quippe uincente liberatus est orbis terrarum ab idolorum mortifero cultu, spoliatus infernus eductis inde sanctis, quos retinebat captiuos. Ex quo primus homo Dei legem est transgressus, nemo unquam regum tam longe lateque dominabatur quam ille nequitię spiritus. Hunc autem Iesus Christus de cęlo ueniens, de Virgine nascens toto expulit regno et uirtutis suę cathenis uinxit. Hinc ipse, qui mundi dominus erat, factus est hominum seruus, data sanctis potestate, ut de obsessis corporibus illum expellant pedibusque conculcent, quandiu in eius, qui uicit, uirtute confiderent. Tanti igitur ac talis uictoris triumphum ad cęleste regnum remeantis quis potest aut uerbis exprimere aut cogitatione complecti? Dicamus tamen, quomodo possumus, ne in communi omnium lętitia omnino muti fuisse arguamur et ingrati potius quam infantes uideri possimus. Triumphantis igitur Domini cęlumque suum ascendentis insignia pręferebantur, uexillum crucis, in quo moriens mortalibus uitam, quę mori nequeat, dedit. Ipsi autem Domino pro curru, quo alii uictores per terram uehi solent, propria uirtus erat, qua ferebatur in cęlum. Circa illum coruscantium atque laudes eidem concinentium spirituum agmen sursum uersus tendebat. Homines quoque, qui ab inferis liberati post illum resurrexerant, exultantes sequebantur. Ipsi uero discipuli, qui cognita eius resurrectione gauisi sunt, postquam etiam in cęlum ascendentem uiderunt, multo magis lętari coepere. Quem enim in terra tantum regnaturum putabant, intellexerunt et terrę et cęli dominatorem esse. Lętata est ergo terra, lętati sunt cęli. Nouum inter sydera lumen fulgere coepit, et illis, qui in umbra mortis sedebant, Sol iustitię ortus est.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
