# De humilitate 3.197-198

Marko Marulić, De humilitate, 3.197 to 3.198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.197

Secundum humanitatem tamen et ipse subiectus erit diuinitati, ne duo dii, sed unus esse uideatur, cui subiiciuntur cuncta. Apostolus hoc nobis testatur et ait: Cum ei subiecta fuerint omnia, tunc et ipse Filius subiicietur ei, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Et hoc quidem est, quod superius dixit: Qui omnia in omnibus adimpletur. Porro sedentis in throno gloriam se uidisse fatetur Esaias propheta: Vidi dominum — inquit — sedentem super solium excelsum et eleuatum. Et plena erat domus a maiestate eius, et ea, quę sub ipso erant, replebant templum. Hoc autem de Christo dici testis est Ioannes Euangelista. Cum enim prophetę huius uaticinio probaret Iudeos Christo fore incredulos, continuo subiunxit: Hęc dixit Esaias, quando uidit gloriam eius et locutus est de eo. Hoc etiam ipsa uisionis ratio facile nobis persuadet. Dominum enim, quem sedentem in solio se uidisse asseruit, effigie humana eum uidisse indicat. Non ergo Patris, sed Filii persona fuit, qui erat humanandus. Quid autem in tam sublimi throno* a Patre collocari debuerit, ipse in psalmo pręfatus est, ubi ait: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Syon, montem sanctum eius, prędicans pręceptum eius. Ac ne forte, quis hoc locutus fuerit, dubites, subdit: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Filius ergo secundum formam, quam assumpsit, factus est super Ecclesiam Dei. Ipsa enim est Syon et mons sanctus, et corpus illud, cuius caput est Christus. Vnde et in alio loco ad eum dicitur: Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere incede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam. Fuit etenim uerax in docendo, mansuetus in perferendo, iustus in retribuendo. Illa quoque summi Patris uox est: Ipse inuocabit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meę. Frequenter autem Deum Patrem ab eo inuocatum in Euangelio legimus. Et ego — inquit — primogenitum ponam illum, excelsum prę regibus terrę. Omnes ergo gentes, omnes populi, qui Christum induistis, plaudite manibus, iubilate Deo in uoce exultationis, quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram. Magnus in cruce peccata tollens mundi, magnus in inferno captiuos liberans, magnus in sepulchro die tertia resurgens, magnus in cęlo ad dexteram Dei sedens, magnus ubique cum Patre et Spiritu Sancto, omnium potens, omnium rex, omnium Dominus. O immensum diuinę largitatis erga nos beneficium, o inęstimabile donum! Deus homo factus est, et homo factus est Deus, non mutatione naturę alterius in alteram, sed utriusque in unam personam copulatione supramodum mira atque stupenda et nullis prorsus uerborum ambagibus explicabili. Quid, quęso, maius humano generi conferri potuit, quid sublimius pręstari, quam ut Dei Filius fieret hominis filius, et hominis filius fieret ipse Dei Filius, qui non hominibus modo, sed etiam angelis esset superior atque omnibus, quę in cęlo quęque in terra sunt, dominaretur atque imperaret.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
