Latin
3.199 to 3.201
Marko Marulić, De humilitate 3.199-201
Unproofread scanNot analysed yet
Interim autem, dum hominis natura in Christo exaltatur et in excelsis collocata ab angelis et ab iis, qui cum illo de terra suscitati cęlum ascenderant, ueneratur atque collaudatur, dum —inquam —immensa illa et indicibilis celebritas toto cęlo miris plausibus resonante agitur, sancti discipuli a Monte oliuarum Hierosolymam reuersi domique congregati promissum sibi Spiritum Sanctum intentis animis expectabant. Ita enim Lucas in Actibus Apostolorum scribit: Et conuescens pręcepit eis, ab Hierosolymis ne discederent, sed expectarent promissionem Patris, quam audistis —inquit —per os meum. Quia Ioannes quidem baptizauit aqua, uos autem baptizabimini Spiritu Sancto, non post multos hos dies. Qui enim ad prędicandum Dei uerbum delecti erant, Spiritus Sancti dono indigebant, ipso* nouę salutarisque doctrinę autore dicente: Paraclytus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille uos docebit omnia et suggeret uobis omnia, quęcunque dixero uobis. Prosequitur itaque Lucas dicens: Et cum complerentur dies Penthecostes, erant omnes pariter in eodem loco. Et factus est repente de cęlo sonus, tanquam aduenientis spiritus uehementis, et repleuit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuerunt eis dispartitę linguę tanquam ignis, seditque super singulos eorum. Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui uariis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Dies Penthecostes apud Hebreos primitiarum erat, nobis uero Spiritus Sancti aduentu consecratus est. Hic dies a Paschate quinquagesimus est, unde et nomen accepit. Quinquagesimus autem annus, quem Hebrei iubileum uocant, remissionis habetur. Templi quoque Ezechielis muri in longitudine quinquaginta calamis metiuntur, et totidem in latitudine. Conuenienter itaque hic numerus Spiritui Sancto est dedicatus, per quem et peccata purgantur et Ecclesia Christi in uocatis et electis dilatatur. Omnes —inquit —erant in eodem loco, super quibus uenit Spiritus. Vt omnes in unum sint, charitas facit. Quos autem mutuus conciliat amor, ut unamines Domino seruiant, in iis Spiritus Sanctus permanere dignatur. In hoc —inquit —cognoscent omnes, quod mei discipuli estis, si inuicem dilexeritis. Adueniente autem Spiritu de cęlo fit sonus, ne aliunde illum uenisse quis putaret, quam unde uenturum audierant. Qui quidem, quo magis manifestus fieret, et luce domum repleuit et ignitas linguas super discipulos apparere fecit. Prius enim mens ad ueritatis cognitionem illuminatur, deinde diuini amoris flamma succenditur, ut nihil aliud nisi cęlestia et ęterna cogitent. Et tunc demum ex abundantia cordis os in uerba soluitur. Nam de his loqui quenque delectat, quorum studio plurimum dicitur.