Latin
3.20 to 3.22
Marko Marulić, De humilitate 3.20-22
Unproofread scanNot analysed yet
Foeminis autem iniungitur, ut Domini resurrectionem nuncient discipulis, quia conueniens erat, ut foemina, quę peccando prior cecidit in mortem, prior redemptionem nunciaret ad uitam. Ideo subditur: Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nunciare discipulis eius. A septo illo, quod circa sepulchrum erat, exeunt cum timore, quem de angeli uisione conceperant, et gaudio, quod animos earum audita Domini resurrectione affecerat. His geminorum affectuum stimulis actę uelocius currebant, ut uisa auditaque nunciarent. Nunciandum autem prius discipulis fuit, qui primi Christi mysteria per orbem omnibus prędicaturi erant. Quęramus in his et moralem sensum, ut saluti legentium consulamus. Exi, peccator, de monumento scelerum tuorum cum timore diuinę iustitię et cum gaudio simul, hoc est, cum spe misericordię. Discipulo Christi, idoneo Dei sacerdoti, nuncia et confitere delicta, quibus Deum offendisti, ut ueniam inuenias et in Dei gratiam restitutus ipsum, cui peccasse te poenitet, uidere merearis. Non ideo confitemur, ut Deus crimina nostra cognoscat —nuda enim et aperta cuncta sunt oculis eius —sed ut misericordiam impetremus, cum scriptum sit: Dic tu prior iniquitates tuas, ut iustificeris. Currentibus adhuc mulieribus, necdum ad discipulos appulsis, occurrit Dominus dicens: Auete! Ita et confessionem tuam pręueniet gratia statimque, cum de commisso dolere coeperis, mereri incipies remissionem. Namet filio, qui discedens substantiam male consumpserat, ad se reuertenti obuiam iuit pater, amplexum osculumque dedit et lętatus est, quia, qui perierat, inuentus est, qui mortuus fuerat, reuixit. Occurrit illis Dominus, ut, quę resurrectionis eius nuncię erant, etiam testes fierent. Et quia ait: Auete, salutat illas, ut secum esse, qui mortuus et sepultus fuerat, ostendat, non solum corporis forma, quam sępe uiderant, sed etiam uocis sono, quem audire consueuerant. Auete nunc mulieribus dicitur, ut per benedictionem mulierum primę mulieris maledictio tollatur et sexus ille, qui causa fuerat ruinę in mortem, nuncius esset resurrectionis in uitam.