# De humilitate 3.211-212

Marko Marulić, De humilitate, 3.211 to 3.212. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.211

Porro Spiritum Sanctum Deum esse illos, qui hoc negant, Scripturarum autoritate conuincimus. Paulus apostolus ait: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Spiritus autem Sanctus in Euangelio spiritus paraclytus dicitur, hoc est, consolator. Quod si Deus Pater consolator et Spiritus Sanctus consolator, restat, ut etiam Spiritus Sanctus Deus sit. Spiritus Sanctus etiam spiritus ueritatis appellatus est. Et Propheta cantat in psalmis: Redemisti me, Domine, Deus ueritatis. Spiritus igitur ueritatis Deus est. Pręter hęc in epistola beati Petri apostoli legimus: Spiritu Sancto misso de cęlo, in quem desyderant angeli prospicere. Nequaquam angeli, qui semper uident faciem Dei Patris, qui in cęlis est, in Spiritum Sanctum desyderarent prospicere, nisi Spiritus Sanctus esset Deus, sicut et Deus Pater. Lucas quoque in Actibus Apostolorum tradit, quemadmodum Ananias cum Saphira uxore parte substantię suę reseruata rem omnem se obtulisse ad pedes apostolorum simularunt. Eorum autem dolum increpans Petrus: Anania — inquit — cur tentauit Sathanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto? Et post pauca intulit: Non es mentitus hominibus, sed Deo. Itaque illum ipsum, quem Spiritum Sanctum nominauerat, mox Deum dixit, nequis dubitet Spiritum Sanctum Deum esse. Hic fuit igitur, qui super apostolos descendens reuelauit eis omnem ueritatem et per eos nobis, qui credimus. Qua de re quidem propheta Dauid gloriatur dicens: Incerta et occulta sapientię tuę manifestasti mihi. Quam certe sapientiam neque illi, qui dicti sunt sapientes atque philosophi, adepti sunt neque ad eius altitudinem humani uis ingenii peruenire poterat, donec Spiritu Sancto inspirati prophetę et apostoli apostolicique uiri eam mundo tradere coeperunt. Suum bonum uoluit esse Deus, non humanum inuentum, perfectam summi boni cognitionem. Hanc autem Christi fideles assecuti cęlum ipsum mente penetrarunt et, quę per se nosse non poterant, Spiritu Sancto monstrante didicerunt. Hoc Apostolus aperte testatur dicens: Quis enim scit hominum — inquit — quę sunt hominis nisi spiritus hominis, qui in ipso est. Ita et*, quę Dei sunt, nemo cognouit nisi Spiritus Dei. Vtque a Spiritu Sancto se habere, quod docet, ostenderet: Nos — inquit — non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quę a Deo donata sunt nobis. Quę et loquimur, non in doctis humanę sapientię uerbis, sed in doctrina Spiritus, spiritalia spiritalibus comparantes.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
