Latin
3.213 to 3.215
Marko Marulić, De humilitate 3.213-215
Unproofread scanNot analysed yet
Per apostolos igitur Christi Ecclesia Spiritus Sancti dotata est charysmatibus doctrinisque illustrata ueritatis. Hoc in Esaia Deus noster loquens promiserat, cum ait: Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam. Effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam. In Ezechiele quoque: Deducam imbrem —inquit —in tempore suo, et pluuię benedictionis erunt. In Zacharia etiam ait: Effundam super domum Dauid et super habitatores Hierusalem spiritum gratię et precum. Quęnam sint istę gratię, quę fluenta quiue imbres diuinę largitatis? Illa nempe, quę supra Christum in carne natum requieuisse memorat Esaias dicens: Egredietur uirga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet. Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientię et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientię et pietatis. Et replebit eum spiritus timoris Domini. Hic septiformis Spiritus, qui Sponsum repleuisse dicitur, in Sponsa redundauit Ecclesia. Ipsa quippe Ecclesia sapientia utitur in contemplando, intellectu in discernendo, consilio in prouidendo, fortitudine in tollerando, scientia in docendo, pietate in his obeundis, quibus Deum promeretur, timore in cauendis, quibus idem Deus offenditur. Hinc exclamat Esaias: Magnificatus est Dominus, quoniam habitauit in excelso. Impleuit Syon iudicio et iustitia. Porro, quod in psalmis dicitur: Mandauit nubibus desuper, et ianuas cęli aperuit, et pluit illis manna ad manducandum, panem cęli dedit eis, panem angelorum manducauit homo, cibaria misit eis in abundantia —quid est aliud, nisi quod in Euangelio de apostolis est scriptum: Illi autem profecti prędicauerunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Mandauit enim Dominus apostolis, ut Euangelium prędicarent, ac ueluti nubes uento agitatę aera peruolant et in pluuiam soluuntur, ita illi orbem terrarum percurrentes doctrinam ubique diffuderunt salutarem. Tunc autem eis Dominus ianuas cęli aperuit, cum Spiritum Sanctum de cęlo misit. Quo illi repleti nobis manna cęlestem cibum ministrarunt. Quid enim suauius pręceptis Domini, quid iocundius, quid pręstantius Christo? Hic est panis, qui de cęlo descendit, quo angeli hominesque reficiuntur. Post hęc cibaria nobis in abundantia data sunt per apostolorum uicarios Ecclesięque sanctę doctores, qui Vetus Nouumque Instrumentum nobis interpretati sunt, nihil omittentes, quod ab beatitudinem consequendam nobis proficere censuerunt. Et id quidem Domino cooperante, qui ait: Sine me nihil potestis facere. Nisi enim Dominus ędificauerit domum, in uanum laborant, qui ędificant eam. Gratia Dei Sum —inquit Apostolus —id, quod sum, et gratia eius in me uacua non fuit. Quicquid recte agimus, quicquid sapienter uereque dicimus, Deo acceptum referamus. Ab illo est, quicquid bene est, qui solus totius bonitatis fons est.