# De humilitate 3.23-43

Marko Marulić, De humilitate, 3.23 to 3.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.23

Mulieres autem, cum se ab illo salutatas uidissent, accesserunt — ut Euangelista ait — et tenuerunt pedes eius, et adorauerunt eum. Quam reuerenter accedant, quam submisse, attende. Accedunt et ad terram inclinantur, et pedes tenent, et adorant eum seque errigere non audent, attonitę miraculo post sepulturam uiuentis Domini. Vis et tu ad Saluatorem mundi accedere, mulierum istarum gesta emulare. Quęrentes Dominum gerebant aromata. Tu quoque cum odore uirtutum quęre illum. Tenuerunt pedes eius, et tu humilitatem cordis conserua. Superbis enim resistit Deus, et humilibus dat gratiam. Adorauerunt eum. Tu quoque eum adoras, si mandatis eius obtemperas. Qui diligit me — inquit — mandata mea seruat. Mentitur, qui se Deum diligere dicit, et iussa eius exequi negligit. Qui autem non diligit et adorat, irrisor est, non adorator. Nam hypocritę quoque adorant et precibus insistunt et humilitatem uultu, uoce, habitu pręferunt, non tamen Iesum quęrunt, sed hominum gloriam, non Iesum adorant, sed pecuniam piscantur. Talia quidem comparandi gratia pulpita conscendunt, uerbum Dei populo prędicant, in altare sacrificia offerunt, ecclesiasticas appetunt dignitates, quibus adeptis, quorsum tendebant, eorum studia, facile apparet. Quandoque e tiam in dignitate positi sub sanctitatis habitus mores suos cęlant, donec ad eam dignitatem, quę summa in terris habetur, peruenerint. Ridiculam quidem sane huiusce negocii narrabo historiam, quam olim fama referente didici. Fuisse Romę cardinalem quendam aiunt, quo nemo melior, nemo sanctior diuulgabatur. Nulli enim magis curę erat cardinalatus sui bona pauperibus distribuere, crebrius ieiunare, uili tegumento contentum esse, in nudo lectulo et tantum rethium quorundam* fragmentis constrato cubitare. Dignus denique uisus est, qui ad maximi pontificatus honorem promoueretur. In ueneratione tunc erat pręsulum probitas, nunc in precio luxus est, et plus laudis habet, qui opibus pręstat, quam qui animi bonis exhuberat.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
