# De humilitate 3.53-54

Marko Marulić, De humilitate, 3.53 to 3.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.53

Dum hęc aguntur, interim — ut Euangelista ait — quidam de custodibus uenerunt in ciuitatem et nunciauerunt principibus sacerdotum omnia, quę facta fuerant. Referunt utique custodes terram tremuisse, angelos apparuisse, Iesum a monumento uiuum surrexisse, ipsos metu stupefactos ueluti mortuos cecidisse. Adorare debuerunt principes Iesum tam mirabiliter resurgentem, quem mortuum contempserant. Sed obduratus inuidię malignitate animus ueritatem, quam agnoscit, pernegat confiterique recusat et perire mauult quam errorem suum corrigere. Tunc congregati — inquit — cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus dicentes: Dicite, quia discipuli eius nocte uenerunt, et furati sunt eum nobis dormientibus. O detestandam principum emulationem! Gratis offerentem se repellunt ueritatem, et largitionibus redimunt mendacium, et id quidem impudens admodum, nullaque in parte simile ueri. Si enim uenerunt discipuli, quare inermes armati non comprehenderunt? Si nox erat, quomodo eos uiderunt? Si dormiebant, quomodo senserunt? Et, si expergefacti eos abiisse cognouerunt, quare alacres et expediti timidos et corporis sublati onere grauatos non sunt insecuti? Impii tamen principes isti, quos pecunia iam corruperant, ut uerbis quoque ad mentiendum animarent: Et si hoc — inquiunt — auditum fuerit a pręside, nos suadebimus ei, et securos uos faciemus. Quanta hominum insania uidere uerum, et suadere falsum, aliud in conscientia, aliud in ore habere! Milites ergo, quibus nihil est auro argentoque charius, accepta pecunia fecerunt — inquit — sicut erant edocti. Et diuulgatum est uerbum istud apud Iudeos, usque in hodiernum diem; apud incredulos utique, non apud Christi fideles. Quicunque enim Christo non credunt, procul a ueritate absunt, quia Christus ueritas est. Hactenus de resurrectione Domini explicata est Matthei narratio. Quędam autem, quę hic prętermittit, Marcus retulit. Ait enim: Surgens autem Iesus mane, prima sabbati, apparuit primo Marię Magdalenę, de qua eiecerat septem demonia. Illa uadens nunciauit iis, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. Et illi audientes, quia uiueret, non crediderunt. Qualiter autem Marię Magdalenę se ostenderit Dominus, Ioannes plene luculenterque describit. Prius ergo Marię soli ad monumentum apparuit, deinde aliis mulieribus in uia. Mulieri igitur peccatrici, cum surrexisset, quamprimum sui uisendi copiam fecit, ut se propter peccatores uenisse ostenderet. Et illa tamen, quę ardentius Dominum quęrebat, digna fuit, ut prior inueniret atque eius resurrectione citius consolaretur, cuius nece magis quam alię* angebatur. Ideo autem de illa septem demonia eiecta fuisse ait, ut nemo de Dei misericordia desperet. Hęc enim, quę nequioris uitę merito demoniorum domicilium erat, ad poenitentiam conuersa prima uidit domini resurgentis gloriam, et quę mancipium fuerat diaboli, facta est apostola Christi. Infelix Iuda, si poenitens non desperasset, rursum procul dubio in apostolorum numerum Domino miserante fuisset restitutus. Desperando in mortem corruit, qui sperando, sicuti de scelere dolebat, uitam consequi poterat sempiternam. Dolendum quidem est de his, quibus Deum offendimus, sed sicut doluit Magdalene,* ut saluemur, non sicut Iudas, ne pereamus.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
