# De humilitate 3.7-9

Marko Marulić, De humilitate, 3.7 to 3.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.7

Cęterum, cum post ipsam* Domini mortem omnibus tam salubris esset eius resurrectio, mirum in modum desyderabatur a sanctis adhuc sub Lege constitutis, ita ut eorum desyderium documento esset, quanto cupidius ea res expeti debuerit ab his, qui cum illo conuersati fuerant et eius uiuentis atque ea, quę uera sunt, docentis dulcedinem gustauerant. Desyderio quippe isto affectus fuit Dauid, cum in psalmis concineret: Exurge, Domine Deus meus, in pręcepto, quod mandasti. Et synagoga populorum circumdabit te, et propter hanc in altum regredere. Non dixit synagoga populi, ne de Iudeis tantum dictum intelligatur, sed populorum, ut ad omnes Domini resurrectionem pertinere nemo dubitet. Nam plurima quidem gentium multitudo Christum fide complexa est, pauci autem ex Iudeis crediderunt. Idem Propheta in alio psalmo uotum suum exprimit clamans: Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius, et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius. Ipso enim resurgente dissipatum est regnum diaboli, de quo admonuit nos Dominus in Euangelio dicens: Nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Tunc, qui aduersabantur corpori eius, quod est Ecclesia, fugere coeperunt a facie eius. Nam ad inuocationem Christi Domini ipsi nequitię spiritus terrentur atque formidant, et de obsessis recedunt corporibus. Denique sanctissimum Iesu nomen demonibus horror est, nobis refugium, demonibus lassitudo et tristitia, nobis robur et consolatio, nobis scutum nulli aduersariorum telo penetrabile, nulli persecutorum obnoxium iniurię. Quod quidem futurum uidens rursum in alio psalmo eum sanctus Propheta inuocat et ait: Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuę. Arca autem sanctificationis eius homo est, quem pro nobis assumpsit. Porro, quare Christum surgere cupiat, sequentia declarant: Sacerdotes tui — inquit — induantur iustitiam, et sancti tui exultent; hoc est, ut apostoli tui induantur uirtute ex alto per Spiritum eis promissum et sancti omnes, qui in te credunt, lętitia repleantur. Ob hoc sane et Abacuch propheta in spiritu cernens mysterium istud orauit dicens: Domine, opus tuum, in medio annorum uiuifica illud. Rem accelerari postulat, et quod in ultimo seculo futurum erat, ut in medio annorum perficiatur, optat. Cui Dominus illud respondere uidetur — sicut paulo ante diximus — in Sophonia scriptum: Expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meę, in futurum, quia iudicium meum, ut congregem gentes; ut uidelicet Iudeis ob perfidiam reprobatis ex gentibus mihi congregem Ecclesiam.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
