# De humilitate 3.80-83

Marko Marulić, De humilitate, 3.80 to 3.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.80

Quęrimus, cur primo unus angelus apparuerit, postea duo. Et uidetur illos in ea significatione apparuisse, ut ipsum, qui ibi positus fuerat, in se figurarent. Quia uidelicet unus Christus unigenitus Dei Filius erat, unus angelus primo uisus est, deinde duo, quia idem Deus et homo. Deum esse monstrabat, qui ad caput consederat, hominem, qui ad pedes. Dicunt ei: Mulier, quid ploras? Consolari illam cupiunt angeli, sed ipsa non admittit consolationem, donec suum non uiderit Saluatorem. Quid ploras, aiunt. Respondit illa: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum. Hęc cum dixisset, conuersa est retrorsum. Non enim uehementem illius affectum mitigare poterat eorum, quos uidit, uel iocundus aspectus uel suauis affatus, quę non angelos, sed Dominum quęrebat angelorum. Neque enim de corpore mortui tam esset anxia, nisi quandoque et resurrecturum speraret et regnaturum, licet tunc eum uiuere non crediderit, quem paulo ante sepultum fuisse nouerat. Exposita igitur angelis doloris causa conuersa est retrorsum, et uidit Iesum stantem. Et non sciebat, quia Iesus est. Sed quare ab angelis non quęsiuit, quid factum esset de corpore? Quare prius quam quęsisset, conuersa est retrorsum? Vel quia satis putauit indicasse,* cur fleret, uel illis cunctantibus proferre medellam doloris conuersa sit, siquis alius respicienti occurreret, quem de ipso, quem quęrebat, interrogaret. Vel quia angeli ipsi, dum cum ea sedentes colloquuntur, uiso post tergum eius Iesu stante, officii gratia assurrexerunt, conuersa sit, ut uideret, quisnam esset, quem angeli uenerati sunt. Conuersa igitur retrorsum et ipsa quidem uidit Iesum, sed nesciebat, quia Iesus esset. Angeli sciebant, illa nesciebat. Perspicatior est enim angelicus intellectus quam humanus, et spiritus corporis impedimento carens quam homo carne adhuc terrena et mortali uelatus. Angeli pręterea nouerant Iesum resurrexisse, illa ignorabat, sed corpus alio translatum putabat. Cumque huiuscemodi opinione decepta mortuum quęreret, uiuum non agnoscebat.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
