# De humilitate 3.93-104

Marko Marulić, De humilitate, 3.93 to 3.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/de-humilitate/3.93

Sed si in terra manens a manentibus in terra non tangitur, quomodo in cęlum sublatus tangetur? Ego quidem, quantum mihi intelligentię ipse Dominus pręstare dignabitur, conabor, quid super his sentiam, explanare. Apparere primum Marię uoluit, quia prę cęteris ipsum quęrere perseuerauit. Tangi autem tunc ab ea noluit, ne in omnibus eam reliquis uideretur prętulisse* ac ne illa uisu pariter et tactu se aliis pręlatam sentiens elatione mentis peccaret. Sine aliis ergo uidit, sed non sine aliis tetigit, ne se primam etiam tetigisse iactaret. Quod autem infertur: Nondum enim ascendi ad Patrem meum, spiritaliter intelligi uoluit, ut se cum Patre unum significaret et tunc demum beata uisione a sanctis tangendum, cum uidebitur in Filio Pater et in Patre Filius. Futurum certe istud fides credit, licet ratio intellectus nostri, qualiter hoc futurum sit, non comprehendat.** Maria itaque corpus hominis tangere expetiit, ille magis expetenda proposuit, ut in homine Christo Deum uidere et, quomodo in cęlesti regno sanctis datur, ita tangere concupiscamus. Interim autem hic in terra et teneri et palpari uoluit, ut se idem corpus habere probaret, quod mortuum fuerat, et iam post resurrectionem mori non possit. Denique nondum se ad Patrem ascendisse prędicat, ut significet se ideo adhuc morari in terris, ut, cum sępius uisus attrectatusque fuerit, resurrectionis suę ueritas magis innotescat. Ipsam autem Magdalenam sui nunciam constituere decernens: Vade — inquit — ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem uestrum, Deum meum et Deum uestrum. Fratres uocat more Iudeę gentis eos, qui sibi carnali cognatione coniuncti erant, uel quia eos fratrum loco habebat, quos sibi discipulos elegerat, uel quia diuinis parebant mandatis, fraterno nomine digni erant. Ait enim: Quicunque fecerit uoluntatem Patris mei, qui in cęlis est, ipse meus frater, soror et mater est.

---

Marko Marulić, De humilitate. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-humil.xml.
