Latin
LEVITICVS
Marko Marulić, De Veteris instrumenti uiris illustribus 3
Unproofread scanNot analysed yet
Moysi de tabernaculo loquens disponit Dominus de sacrificiis faciendis et oblationibus et primitiis et uictimis et hostiis et aliis huiusmodi. Ipse Moyses deinde Domino iubente congregauit coetum ad ostium tabernaculi obtulitque Aaronem et filios eius. Lauit illos pontificalibusque indutos unxit et consecrauit, sicut pręceperat Dominus. Die septimo peracta est consecratio. Die autem octauo dixit Moyses ad Aaronem: Iube populum offerre sacrificium, hodie Dominus apparebit eis. Consummato sacrificio Leuitę populo benedixerunt, et apparuit gloria Domini. Ignis inde egressus holocaustum adipesque deuorauit super altare. Turbę in faciem ruentes laudauerunt Dominium. Nadab et Abiu, Aaronis filios, quia thuribulis ignem imposuerunt alienum, ignis a Domino prosiliens peremit. Moyses pręcipit Aaroni et filiis eius, capita ne nudent, uestimenta ne scindant, ne forte moriantur, ad plangendum ne egrediantur de tabernaculo, eo quod oleum unctionis esset super illos. Moysi pręterea Dominus dat leges de mundis animalibus et immundis, de muliere pariente, de generibus leprę, de mundatis ab ea, de uiro patiente seminis fluxum, de muliere sanguine fluente, ne Aaron sancta sanctorum ingrediatur quotidie et huiusmodi aliis; pręterea de matrimonio, de messe et uindemia, de dolo malo aliisque multis; deinde de sabbati obseruatione et ut blasfemans nomen Domini lapidetur, de possessionibus uendundis uel emundis, de uotis soluendis, de decimis offerendis. Pręcepta seruantibus cuncta prospera pollicetur Dominus, contraria minatur non seruantibus.