Latin
1 to 24
Marko Marulić, Dialogvs de Hercule a Christicolis superato 1-24
Unproofread scanNot analysed yet
THEOLOGVS: Salue, poeta, Musarum alumne, laurea corona insignite, lyre carminumque cantu Celeberrime! POETA: Et tu salue atque uale, mysteriorum contemplator atque interpres, optime theologe! THEOLOGVS: Quid tu hic solus? POETA: Solos esse oportet, qui egregium aliquid altumque meditantur. Nam in secessu cogitata purius exeunt. Sed te oro, tu quoque huc concędas, ut simul sub umbra platani huius considentes ratiocinemur, donec ęstiuus hic calor mediusque deferuescat dies. THEOLOGVS: Morem tibi geram, non tam uitandi caloris gratia, quam ut de tua te aliquid interrogem poesi. Quando igitur sub arbore hac consederimus, quęro abs te, quos ex mortalibus prisci poetę tui praecipuis extollunt laudibus quosue maxime mirantur? POETA: Viros illos cantatissimos habent, quos heroas appellant. THEOLOGVS: Quinam sunt heroes isti? POETA: Nunc, ut reor, nulli, sed multis ante sęculis aliqui fuisse memorantur, ut Hercules, Iason, Perseus, Diomedes Argiuus, Aiax Thelemonius, Meleager Calydonius, Vlixes, Theseus, Achilles, Aeneas et his alii similes. Heroas enim nominarunt uiros fortissimos et supra humanam uim euectos ac semideos. THEOLOGVS: Quis ergo tibi illorum cęteris omnibus uidetur pręferendus? POETA: Absque ulla controuersia Hercules ipse, utpote ob res pręclare gestas in deos relatus, opinione eorum, qui olim ante nos in terra uixere. Et quidem plura magisque admiratione digna de illo narrantur quam de ullo alio ex iis, quorum tibi retuli nomina. THEOLOGVS: Vellem certe abs te audire, quid ille in uita egerit quibusue rebus gestis prę omnibus apparuit commendabilis, ut tantum uirum et ipse admirari discam. Quare rogo, ne sit tibi molestum eas recensere, donec hora magis opportuna aderit hinc abeundi, ut sicut corpus quiete ita et animum relaxemus aliqua non inutili confabulatione neque iniocunda. POETA: Longa est historia, longę ambages, sed summa sequar fastigia rerum, et quę plenius explicare angustia temporis non patitur, summatim perstringam. Hercules, Iouis ex Alcmena filius, Iunoni quidem inuisus, quia de pellice genitus, sed Ioue patre nequaquam indignus, siqua fides habenda est hiis, quę de illo memorantur. Puer adhuc duos dracones, cuiuis hominum horrendos atque graues, a Iunone ad se perdendum missos, per collum manibus apprehendit fortiusque ac pressius stringendo, quam posse putabatur, strangulauit. Cum autem adoleuisset, patriam suam Thebas ab Erigini, Myniorum regis, tyrannide liberauit et ipsum pręlio uictum interfecit. Hinc Creon, Thebanorum rex, uirtutem eius atque audaciam demiratus Megaram filiam ei uxorem dedit. Post hęc cum a diis responsum accepisset, si se Euristei, Argiuorum regis, imperio subiicere uellet, quod post multos labores consecuturus esset immortalitatem, tantę pollicitationis perficiendę desyderio flagrans, facturum se recępit, quicquid rex Euristeus sibi faciundum imperasset. Igitur iubente rege duodecim labores maximos fertur exanclasse, pręter illa, quę interim sua sponte, non istis minora neque minus factu ardua difficiliaque cum sua uirtute tum Iouis fauore peregit.