Latin
231 to 246
Marko Marulić, Dialogvs de Hercule a Christicolis superato 231-246
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si parum fuerit, dicet aliquis, foeminas pręlio uicisse, Geryona etiam tergeminum uicit Hercules in Hiberia. Quo interfecto boum eius armentis potitus est et in Gręciam rediens prędam donauit regi. At tamen multo magis illi Deo placent, qui se ipsos uincunt quam qui hostes superant. Nostri igitur, qui cęlesti regi gratificari cupiunt, malas de corde cogitationes expellunt, linguam a contumelię iniuria cohibent, manibus neminem offendendo temperant. Et his trium actionum passionibus imperare plus est profecto quam tricorporeum hominem occidere. Plus est etiam a malis abstinendo bene agere quam buceta, quę aliorum erant, sibi uendicare. Et quoniam boues, quorum labore fruges comedimus, Hercules largitus est Euristeo, nostri hoc imitari mihi uidentur, quando bonarum actionum laudem non sibi, sed Deo tribuunt, cum psalmista dicentes: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam! Pręter hęc, ad inferos descendere et Cerberum tricipitem superne eductum hominibus ostendere, totum hoc fabulosum est et melius atque uerius a nostris quam ab Hercule obseruatum. Quid est enim ad inferos descendere nisi damnatorum supplicia nunquam finienda consyderare? Quid est trifaucem Cerberum de baratro tractum hominibus pręsentare nisi uictis diaboli tentationibus bene uiuendo aliis documento esse, ut ad bonum disponantur et de uitio transmigrent ad uirtutem? Trium autem faucium est Cerberus, quia diabolus tribus nos subuertere nititur modis. Aut enim suadendo aut blandiendo aut terrendo fallit. Cerberum ergo ligauit Hercules tuus, o poeta. Nostri, quod maius est, diabolum ipsum ligant et, qualiter ligandus sit, uita et moribus docent. Postremus labor Herculis tui Euristeo iubente fuit, si satis memini, mala aurea ab Hesperidum hortis ablata, peruigili dracone occiso, qui talium fructuum custos erat. Custodes autem fallere et aliena rapere apud nos crimen est, non uirtus.