Latin
263 to 280
Marko Marulić, Dialogvs de Hercule a Christicolis superato 263-280
Unproofread scanNot analysed yet
POETA: Ita est certe. Sed iam perge, quęso, reliqua ista explicare, ut huic tam salutiferę disciplinę, quam te instruente percepi, cumulum aliquod addam. THEOLOGVS: Singula, quę Herculem ultro exercuisse dixisti, ut rite expediantur, nobis nunc repetenda sunt. Aduecto, inquis, Pasiphes tauro ludos Olympicos instituit, ut homines ludorum illorum certaminibus intenti et ocium fugerent et magis robusti ac strenui redderentur. Sed nostrorum certamen est illa quotidiana pugna carnis aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem. In qua uincere longe gloriosius est quam in ludis istis Olympionicen esse. Superata enim carnis pugna in bonis, quę spiritus suggerit, exercentur. Atque hoc illud est, quod Timotheo pręcipit Apostolus dicens: Exerce te ad pietatem! Nam corporis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens uitę quę nunc est et futurę. Tu tamen de Hercule contexens historiam, immo fabulam dixisti: ut ubique insuperabilis foret, a diis eum arma accepisse, peplum, clauam, thoracem, equos, ensem et cum sagittis arcum. Nostri uero id agunt, ne a uitiis superentur, ne diabole succumbant. Et sicut Apostolus iubet, ita armantur. Induite uos ,inquit, armaturam Dei, ut possitis stare aduersus insidias diaboli. Quoniam non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitię in cęlestibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos uestros in ueritate et induite loricam iustitie, et calciati pedes in pręparationem euangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est uerbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem, orantes omni tempore in spiritu et in ipso uigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis.