Latin
60 to 78
Marko Marulić, Dialogvs de Hercule a Christicolis superato 60-78
Unproofread scanNot analysed yet
In Aegypto atrocissimum Busyridem tyrannum, hospites interficere solitum, cęde mulctauit, ut alios a periculo liberos redderet. Ad Gades duas columnas posuit direptisque rupibus Oceanum in mediam terram ad usum induxit hominum nauigantiumque maximum emolumentum. In Hispania Chrysauri regis tris filios pręlio superatos sua manu interfecit. Inde uicto Geryone cum armentis eius rediens ad Cumas cum Gygantibus congressus uicit. In Sicilia Ericem, Butę filium, Sicilię regem, multorum ante uictorem cestibus pugnantem superauit Sicanosque bellando do muit. Per Latium cum Geryonaceo grege transiens, Cacum, Vulcani filium, qui aliquot de illius armento boues furto auerterat, in specu uasto atque horrendo montis Auentini latentem reperit. Et cum ille flammis ab ore profusis, longe promicantibus scintillantibusque et horrificum spirantibus stridorem se defenderet, saxis molaribus ter quaterque petitum interemit. Ita et quod amiserat recuperauit et regionem illam a latrociniis rapacissimi hominis reddidit securam. In Gallia cum Labione et Bergione, Neptunni liberis, dimicaut. Vbi autem inter pugnandum tela sibi deficere uidit, Ioue patre inuocato adiutus est. Continuo enim lapidum imber ex alto ruens descendit, quibus lapidibus strenue, acriter alacriterque dimicans uictoria est potitus. Etiamnum lapidum littus appellant, ubi hoc contigisse ferunt, uereque illic lapidibus pluisse cernentibus apparet; adeo multi lapidum acerui passim iacent. In Thessalia Centauros, Ixionis et Nubis prolem, uiros semiequos inuadens uicit, manibus calcibusque frustra repugnantes. Pro Deianirę, Oenei filię, coniugio cum Acheloo, Acharnanię flumine, primo in serpentem, deinde in taurum mutato luctatus uicit. Eo humi prostrato alterum cornu dexterę ui auulsit. Quod Naiades nymphę uariis agrestium fructuum diuitiis repletum Copię deę dedicarunt. Ille uictor Deianiram formę uenustate imprimis decoram sibi copulauit. Cum illa profectus, postquam fluuium traiicere necesse esset, Nesso Centauro ferendam commisit. Nessus autem translatę puellę uim inferre uolens, Herculis sagitta confixus periit.