# Dialogvs de Hercule a Christicolis superato 79-97

Marko Marulić, Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, 79 to 97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/dialogvs-de-hercule-a-christicolis-superato/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/dialogvs-de-hercule-a-christicolis-superato/79

Atque ita uir omnium strenuissimus coniugem suam ab iniuira Centauri nihil cunctatus erruit, illęsamque seruauit. Neleum, Pyliorum regem, regno fortunisque omnibus expulit, ita ut de duodecim fratribus, quos occidit, Neleus unus superesset. Euritus Oechalię rex fuit. Oechalia Laconię prouincię pars est Thessalię proxima, ab Oechalio fluuio, qui eam pręterfluit, sic denominata. Is, cum Iolen filiam Herculi despondisset, a filiis dissuasus tradere noluit. Hoc Hercules indigne iracundeque ferens, ipsum et liberos eius internicione deleuit et Iolen raptam atque ablatam ardenter medulitusque amauit. Troiam quoque quondam fertur expugnasse, quod testatus est poetarum princeps Vergilius dicens: Vt bello egregias olim euerterit urbes, Troiam Oechaliamque. Nescio an quicquam aliud a poetis de illo relatum habeamus, nisi quod Nessi dolis tunicam Lerneo ueneno infectam induerit et, cum se moriturum cerneret, Lycam puerum, qui eam mali nescius attulerat, in mare et se ipsum in ardentem rogum iactarit atque ita consumpto corpore ad deos profectus sit. Habes igitur et quod iussus ille et quod iniussus egregie, prudenter, strenue, fortiter, alacriter ac supra quam cuiquam credibile sit, prospere feliciterque gessisse memoratur. Tuę nunc partes sunt docere, ut pollicitus es, ista omnia non tam multi neque magni facienda esse, quanti a me ęstimantur. Pręclara enim et miraculorum plena arbitror neque adduci queo, ut rear contraria cuiusquam dissertatione extenuari posse ac diminui, ne tanta uideantur. THEOLOGVS: Non eo inficias ea quidem hominum admiratione digna esse et omnium heroicorum gestorum maxima. Sed quid dices, quid respondebis, si tibi nostris temporibus fortiora, excelentiora, magnificentiora his omnibus agi gerique ostendere? POETA: Fama hoc profecto prius quam tu ostenderet, si res ita, ut dicis, sese haberet. THEOLOGVS: Quid, si tu ipse, cum me audieris, ita esse fateri incipies? POETA: Tum omni monstro res ista monstrosior mihi uidebitur, ut, quod a nemine unquam audierim, abs te nunc auditurus sim.

---

Marko Marulić, Dialogvs de Hercule a Christicolis superato. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-dial.xml.
