Latin
1.01.1 to 1.01.10
Marko Marulić, Evangelistarium 1.01.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Primus igitur sperandę beatitatis gradus fides est. Credamus Deo, credamus Dei Filio |et quicquid Spiritu Sancto instructi diuini homines de iis quę non uidimus, nobis testati sunt, indubitatę credulitatis assensu suscipiamus. Ut iacto rectę fidei fundamento |cęteras quibus beata uita comparatur, uirtutes superędificare possimus |et de nobis dici queat: Beati qui non uiderunt, et crediderunt! Vnde etiam sacramentum corporis et sanguinis sui Dominus sub panis uini-que specie instituit, ut non quod cernimus |neque quod tangimus, sed quod credimus in terra adorantes, hoc ipsum uidere in cęlo mereamur exultantes. Et quoniam unus fidei nostrę finis est, diuino frui conspectu, consulens nobis ipse Saluator noster ait: Penitemini et credite Euangelio. Tunc enim plurimum prodest Euangelii fides, cum nos delictorum, quibus Deum homines-que offendimus, penitet . Idem alibi pręcipit dicens: Habete fidem Dei. qui fidem Dei habent, hi non humanę solertię callide inuentis argute-que conclusis credunt, sed soli ueritati diuinitus reuelatę firmiter adhęrent, humanam doctrinam diuinę semper posthabentes. Iccirco quidem et ad Samaritanam mulierem, id est ad animam per fidem saluandam ipse ueritatis magister Christus dixit: crede mihi mulier quasi diceret: mihi crede qui Dei sapientia sum, non philosophis qui humana sapiunt, non poetis priscę fatuitatis scriptoribus, qui in deorum vix numeranda multitudine delyrant . neque Iudeis qui Trinitatem denegant |non intelligentes in una simplici-que substantia personarum pluralitatem, quam et ipse sanctus propheta Dauid uidit dicens: Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis. et alibi: verbo Dei cęli firmati sunt |et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. Quod si recte acciperent, etiam in ueteribus Scripturis mysterium sanctę Trinitatis contineri faterentur |et nobiscum simul sentirent. Crede mihi inquit. distantiam quidam faciunt |inter credere Deo |et credere in Deum ,ut credere in Deum sit per fidem operari |et eius cui credimus pręcepta exequi.