# Evangelistarium 1.01.11-21

Marko Marulić, Evangelistarium, 1.01.11 to 1.01.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.01.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.01.11

Hinc idem ait: hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille Prius tamen credimus, deinde operi accingimur. alterum sine altero nihil proficit ad salutem. Cęterum fieri solet, ut ad sectę huius professionem accedentes nonnihil suspensum animum primitus gerant, deinde (si tamen dignoscendę ueritatis proposito hoc agunt) magis illuminati | nihil uerius esse existimant quam quod Sacrarum Litterarum monumentis contineri cognoscunt. Qui ita in fide stabiliri cupiunt (omnes autem cupere debent) Deo supplicent | et hominem illum imitentur, qui in Euangelio ait: credo Domine adiuua incredulitatem meam. Simul enim et credebat | et quasi incredulus nutabat. Et quoniam experimento iam didicerat | suam credulitatem omnino infirmam esse et imbecillem, nisi auxilio iuuetur diuino, a Domino opem petiit, ut perfectius crederet. Porro qui iam de religione nihil dubitant, continuo de Iudea ad montes transmigrare cupiunt, ad altiora uirtutum culmina conscendere nituntur | et credendo in Filium peruenire festinant ad Patrem | ipso Filio dicente: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. Fide enim penetramus usque ad inuisibilia Dei. Ne autem ipsum qui est missus, minus aliquid habere putares | quam eum qui mittit, rursum ait: creditis in Deum, et in me credite! ęqualem se illi testatur, dum eandem ipse de se fidem exigit, quę habetur de Deo Patre. Cui sententię et illud dictum congruit: Ego et Pater unum sumus; non propter assumptam humanitatem, in qua minor sum Patre, sed propter substantię unitatem, in qua illi ęqualis sum. Cum ergo Patris et Filii et Spiritus Sancti unam eandem-que deitatem confessi fuerimus, consequens est, ut de ipsius Filii doctrina nihil hęsitemus. Postquam autem omnes prorsus ambiguitatis tenebrę cordis latebras excesserint, tunc reliquum erit, ut nobis ad bene beate-que uiuendum et cupiditas accendatur | et detur facultas.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
